Pagina:Sella - Plico del fotografo.djvu/55






NOTE





(1) sulla camera oscura.

Porta, nel suo trattato della magia naturale1, descrive nel modo seguente la camera oscura e le sue applicazioni.

......quendam enarrabimus usum, non parum iucundum et admirabilem ex quo maxima Naturae secreta nobis illucescere possunt. Veluti

Ut omnia in tenebris conspicias,
Quae foris a sole illustrantur
Cum suis coloribus.

Cubiculi fenestras omnes claudas oportet, proderitque si spiramenta quoque obturentur, ne lumen aliquod intro irrumpens, omne destruat: unam tantum terebrato, et foramen palmare aperito palmaris longitudinis et latitudinis supra tabellam plumbeam, vel aeneam accomodabis et glutinabis, papyri soliditatis, in cuius medio foramen aperies circulare digiti minimi magnitudine, e regione parietes albos vel papyrum, vel alba lintea appones. Sic a sole foris illustrata omnia, et deambulantes per plateas, uti antipodes spectabis: quaeque dextra sinistra, commutataque omnia videbuntur, et quo longius a foramine distabunt tanto maiorem

3 Fotografia.
  1. Io. Baptistae Portae Neapolitani magiae naturalis libri viginti, Hannoviae, MDCXIX. Typis Wechelianis.