Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/392

388 francesco malaguzzi

Jacobo Pistoris specialiter ad hoc rogatis testibus. Dominus Vicecomes Bon. Pot. nomine communis et dominus Bartholo meus de Principus et dominus Aspectatus de Gisso procuratores communis Bononie dederunt et concesserunt consulibus mercatorum recipientibus pro se et mercatoribus vc. Thomasio Principum et Ugolino de Cessabo et Alberto Pavanense et Bartholomeo de Quercis et consulibus campsorum recipientibus pro se et campsoribus. s. Bonocanbio Guidonis mizelle et Johanni de Marxilio monetam ad cudendam et batendam a Kalendis Junij proximi ad duos annos ejusdem bonitatis et legalitatis et ponderis et rami, Ut cudita et batuta fuit tempore retro proxime preterito. Et non auferre eis pro dando aliis hinc ad predictum terminum et batere debent donec proficuum fuerit in dicta moneta cudenda. Et predicta eis dederunt et concesserunt de voluntate et parabola totius Conscili de Bononia ad sonum campane congregati ut apparet per cartam scriptam per manum Gerardi notarii potestatis. Et similiter concesserunt supradictis Consulibus mercatorum et campsorum nomine communis omnia massaratica monete que sunt penes commune Bononie donec laborabunt vel laborari fecerint in cudenda vel batenda moneta et ipsi omnes supradicti s. consules mercatorum pro duabus partibus quilibet in solidum renuntiaverunt benefitio nove constitutionis et omni alii exceptioni. Et consules campsorum pro tertia parte quilibet in solidum renuntiaverunt benefitio nove constitutionis et omni exceptioni, promiserunt stipulatione Potestati supradicte et Procuratoribus supradictis recipientibus et stipulantibus pro commune et nomine communis solvere pro quolibet anno procuratoribus Communis Bononie et Massariis qui erunt pro tempore lxxxv libras Bononie s. l. lib. Bon...... (sic) residuum inde ad unum annum sub pena quinquaginta libras bononenorum qua soluta si commissa fuerit predicta firma permaneant, sive cudatur moneta sive non nichilominus solvere debent predictam pecuniam ad dictos terminos, unde duo instrumenta sunt hinc inde facta uno eodemque tenore quia sic de voluntate utriusque partis processit.

Ego Martinus de Urbino Imperatoris auctoritate notarius et nunc communis Bononie omnibus supradictis interfui et