Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/191


zecca di bosa 187

priuilegio eodem datum vobis est tacite, quod cum Sicla sic tocius Regni Sardinje jn omnjbus illius nostri demanij partibus Ciuitatibus videlicet villis et Castris possitis ipsam monetam cudere et cudi facere quam per totum ipsum Regnum accipiendam et tractandam censemus tamquam utilitate et ipsius Regni comodo aptam postulato igitur per vos dictum Silvestrum colomerij Magistrum Sicle predicte ut de Regia nostra benignitate per nostrum expressum rescriptum dignaremur hec exprimere et si opus videretur declarare vestrisjnhoc parte supplicacionibus justis quidem et racionalibus inclinari, tenore presentis de certa nostra scientia, consulte deliberate et expresse declaramus vobis eidem Silvestro colomerij ut magistro Sicle dicti regni licitum esse ac permissum posse cudere et cudi facere monetam juxta facultatem datam jn dicto priuilegio per totum dictum Regnum, videlicet in partibus regalibus ut in dicto Castro Callarj, in ciuitate Saceris, in villa Alguerij, jn ciuitate Bose et alijs ciuitatibus villis, Castris et locis demanij nostri Regni eiusdem. Et hoc non obstante quacumque consuetudine pro preterito obseruata de cudendo dictam monetam in dieta Ciuitate et Castro Callarj que consuetudo nichil ad hec obstare potest aut debet. Et insuper quia pro Regni utilitate universali dictam monetam cudi posse concessimus edam ommino per totum iddem Regnum et jn dictis Ciuitatibus villis et in terrjs Callari, Saceris, Alguerij, Bose et aljs demanialibus ac edam alijs quibuscumque baronum et dominorum tam ecclesiasticorum quam secularium in eodem Regno recipi admitti et tractari volumus ordinamus et jubemus, prout recipitur admititur et tractatur nunc jn Callari. Nam eo tunc cum predeclaratum concessimus priuilegium et cudendi facultatem fecimus plenarie et veridice jnfoi’mati monetam jllam salutiferam esse et vtilitates maximas allaturam prout experjencia edocet Regno eidem et pauperato. Mandantes In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro secreto sigillo in dorso munitum. Datum in Castro Capuane Neapolis quinto decimo die Maij anno a natiuitate domini MCCCC quadragesimo Tercio etc.

(R. Archivio di Stato di Cagliari, Vol. k. 5, fol. 96 r.°)