Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
nuovo contributo alla numismatica padovana | 375 |
DOCUMENTO I.
mccclxxviii, die xviii Januarii, in Rogatis.
Cum in Padua fiat de novo quaedam moneta nova ad formam soldinorum nostrorum, quae moneta nova habet ab uno latere charium, et ab alla parte crucem, quae moneta nova est cum magna utilitate nostrorum inimicorum et damno terrae nostrae;
Vadit pars, quod praedicta moneta nova in totum sit bannita de Venetiis, et de omnibus terris, locis, et civitatibus Communis Venetiarum, et insuper pro bono et commodo nostrorum civium et fidelium qui ad praesens reperirent apud se de dictis monetis, ut ex hoc non recipiant notabile damnum, ordinetur, quod assignetur eis terminus per totum mensem praesentem; videlicet cuilibet qui haberet de eis, quod possit dictas monetas usque. ad dictum terminum portare ad officium monetae, ubi habebunt de qualibet marcha praedictarum solidos quatuordecim, existentibus ipsis monetis bonis de argento; et si essent de falsis, illas debeant incidere officiales nostri, et restituere illis quorum essent, sine aliqua poena. Elapso vero dicto termino, omnes quibus dictae monetae novae factae in Padua, vel carrarini novi vel veteres reperti fuerint, tam falsi quam boni, debeant perdere praedictas omnes, et tantumdem pro poena: de qua poena non possit fieri gratia, donum. remissio, revocatio vel aliqua declaratio, aliquo modo vel ingenio, sub poena librarum mille prò quolibet ponente vel consentiente partem in contrarium.
Et praedicta stridentur publice in locis solitis, et committantur omnibus officialibus nostris quibus commissa sunt negotia argenti et monetarum, habentibus ipsis officialibus partem suam solitam de poenis, ut habent de aliis sui officii.