Pagina:Rivista italiana di numismatica 1897.djvu/185


il privilegio di zecca, ecc. 177

fide, integritate atque observantia, colat, siculi etiam universam Domum nostrae Austriae omi offitiorum genere demereri nunquam cessai, atque haud dubie in futurum quoque nullam unquam occasionem praetermissurus est, eiusmodi praeclaram voluntatem suam reipsa magis magisque comprobandi. Nos sane existimamus, non solum Caesarea nostra munificentia dignum, verum etiam omni rationi, et aequitati consentaneum esse, quod vicissim huic tam eximiae animi illius promptitudini mutua nostra Caesarea gratia, et benignitate respondeamus, eumque insigni aliquo ornamento crondecoremus, quo non tam ipse congruum virtuti suae praemìum consequatur, sed ipsius etiam posteritas, et alii quoque hoc exemplo ad eadem virtutis studia accendantur. Itaque motu proprio, et ex certa nostra scientia, animoque bene deliberato, et sano accedente Consilio, pro ea, quam oblinemus auctoritate Caesarea, deque eiusdem potestatis plenitudine, antedicto Ill. Ferranti Marchioni de Gonzaga, eiusque filijs haeredibus, et descendentibus legittimis benigne dedimus, concessimus, et elargiti sumus, libertatem et fàcultatem in castro et oppido suo Castioni a Stiverijs, officinam Monetariam fabricandi, et construendi, monetamque auream, argenteam et aeream cuiusquam generis et valoris, Armorum suorum insignis, ac nominis inscriptione signatam cudendi, dummodo cudatur bona sincera et iusta, quae non sit deterior illa, quam caeteri Italiae Principes, Divorum antecessorum nostrorum Romanorum Imperatorum ac Regum concessione cudunt, ita ut nemo in hac parte iustam conquerendi causam habere queant, prout tenore praesentium damus, concedimus et elargimur, volentes, et hoc Caesareo edicto nostro firmiter statuentes, ut praefatus Ill. Ferrantes, eiusque filij, haeredes, posteri, atque in loco supranominato successores legitimi, absque omni impedimento, et obstaculo, possint et valeant deinceps in perpetuum Monetam auream, argenteam et aeream, bonam tamen ac sinceram et iustam nec deteriorem illa, quae ut ante dictum est, a caeteris Italiae Principibus, sacro Romano Imperio subiectis, iuxta tenorem et praescriptum Privilegiorum ipsis desuper a Divis Romanorum Imperatoribus, ac Regibus concessorum, cuditur, in eodem loco suo Castioni cudere, seu cudi facere, ac omnibus et singulis gratijs, libertatibus, privilegiis, immunitatibus, praerogativis, et luribus, in hoc parte uti, frui, potiri, et gaudere, quibus caeteri Principes et Ordines Sacri Romani Imperii, fàcultatem cudendi monetam habentes, utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent, consuetudine, vel de Iure, omni impedimento, vel contradictione postposita. Quocirca mandamus etiam et praecipimus firmissime universìs ac singulis Electoribus, et Principibus, tam Ecclesiasticis, quam Saecularibus, Archiepiscopis, Episcopis, Ducibus, Marchionibus,