«Item quod nulla persona cujuscumque condictionis et utsupra non audeat nec presumat portare nec extrahi facere aliquam quantitatem auri et argenti de civitate et ducatu et tote dominio ducatus Mediolani etc. in pezijs, grana, vergis, bolzonalijs nec in monetis bolzonalis sub pena amissionis dicti auri et argenti et plaustrorum, bovuum, navium et equorum cum quibus portarentur. Et ulterius sub pena florenorum decem pro qualibet marcha, que pena perveniat utsupra. Et si contingeret quod per Christianissimum Regem dominum nostrum etc. fieret alicui persone licentia exportandi vel extrahendi et exportare vel extrahi fatiendi aliquam quantitatem auri et argenti de dictis civitate et dominio ducatus Mediolani, quod eo casu debitum fiat restaurum ipsis Magistro et sotijs, salvo quod licitum sit prelibato Christ.mo Regi, duci nostro, et Regine ducisse nostre et eius locumtenenti generali citra montes etc. posse emere et emi facere tam intra ducalem dominium quam extra, et intrari facere in Mediolanum et abinde extrahere prout sibi placuerit omnem quantitatem auri et argenti pro usu Curie sue videlicet pro fatiendis recamis argenteijs et hijs similibus rebus.
«Item quod dicti Magister et sotij teneantur dare bonas et idoneas fidejussiones de libris octomilibus, de reddendo bonam rationem auri et argenti quod portabitur in zecham, et ulterius fidejubere in forma Camere pro suprascriptis omnibus capitulis adimplendis in termino dierum quindecim facta expeditione.
«Item quod dicti Magister et sotij utsupra de condemnationibus et inventionibus quos fieri continget contra delinquentes, falsificatores et tonsatores monetarum auri et argenti videlicet de illis que excedunt summam ducatorum centum habeant et habere debeant durante tempore predicto dictorum annorum quinque solummodo decem pro centinario, et de illis que erunt... abinde infra videlicet a ducatis centum infra habeant et habere debeant tertiam partem.
«Item quod dicti Magister et sotij utsupra in condemnationibus et inventionibus predictis possint componere et remittere a florenis decem infra quando eis non relevaret mayorem summam dictorum florenorum decem.
«Item si oriretur differentia inter dictos Magistrum et sotios et superstites dicte zeche in facto auri tantum, servetur solitum.
«Item casu quo per annum presentem Millesimi quingentesimi quinti proclamationes ultimo loco facte auri et monetarum non observarentur et non habeant locum secundum