Pagina:Rivista italiana di numismatica 1894.djvu/531


la zecca di reggio emilia 513

Item praedicti domini superstites nomine magnificae Comunitatis Regii concesserunt et dederunt licentiam et facultatem cudendi dictos Bagatinos Bernardino quondam Alexandri Signoreti presenti et acceptanti et conducenti per unum annum nunc inchoandum pactis, modis et conditionibus infrascriptis et aliis capitulis vulgari sermone registratis in instrumento rogato per D. Bonfrasciscum Arlotum tunc cancellarium Mag. M Comunitatis Regii sub die nono Januarii 1543 et registrato in libro provisionum Folio 273 a t. ecc.

Capitola addita per superscriptos superstites et acceptata per suprascriptum condurtorem.

Item si contingerit quod durante conducta dicti Bernardini conductoris quod huiusmodi bagatini in magna quantitate in civitate Regii quae quantitas semper intelligatur esse magna arbitrio ipsorum dominorum superstitum teneatur ipse Bernardinus conductor cusionis recipere omnem ipsorum bagatinorum quantitatem ad rationem predictam videlicet cinque alla terlina et solvere ad dictam rationem quibuscumque dantibus eidem bagatinos equivalentiam ex comissione superstitum.

Item quod teneatur ipse Bernardinus conductor elidere seu cudi facere pondera centum ad minus dictorum bagatinorum hoc anno hodie inclioando alias teneatur de suo solvere dicto comuni pro quantitate dictae quantitatis ponderum centum defìcientem ad rationem predictam etiam si tot non cudisset. Declarando tamen quod si revocaretur beneplacitum cudendi dictos bagatinos, dictus conductor non teneatur nisi atl ratam et per ratam temporis.

Item teneatur prestare patientiam quod D. Anna uxor Nicolae Signoreti, cudi faciat ad suum libitum de ipsis bagatinis, diversa tamen impressione seu stampa.

Item ipse conductor Bernardinus teneatur facere pulchras impressiones seu stampas iudicio ipsorum superstitum.

Item quod ipse conductor et quicumque alii in futurum teneantur praestare fideiussionem idoneam de rite et recte ac legaliter exercere et gerere officium dictae cussionis ac solvere predictae magnificae comunitati ad rationem praedictam.

Quae omnia et singula scripta et infrascripta promiserunt sibi ipsis invicem dictae partes, videlicet dicti superstites nomine Magnificae Comunitatis et dictus Bernardinus conductor per se et suos haeredes mutuis stipulationibus intervenientibus rata grata et firma habere et non contrafacere sul) refectione damnorum et expensarum litis et extra, pro quibus etc, obligaverunt dicti nominibus etc, videlicet dicti superstites dictam comunitatem et omnia eius bona, et dictus Bernardinus conductor se et suos haeredes et om-