Pagina:Rivista italiana di numismatica 1894.djvu/530

512 francesco malaguzzi valeri

stipulationibus intervenientibus rata, grata et firma perpetuo habere etc. sub raffectione damnorum expensarum et interesse litis et extra. Pro quibus omnibus etc. obligaverunt sibi ad invicem dictis nominibus videlicet dicti domini superstites dictam Comunitatem et eiusdem comunitatis omnia et singula bona etc. dictus vero Nicola se et suos aeredes et omnia et singula sua bona etc.

Renuntiantes etc.

Rogantes me notarium etc.

Actum Regii in domo habitationis dicti Nicolae sitam retro stratam regalem in vicinia sancti Michaelis et in salla dictae domus praesentibus spectabili Nicolao, filio Joannis Baptiste Trenti et Jacobo quondam Johannis de Saxo civibus Regi testibus etc.


XXIII.



[Arch. cit., Provvigioni, 1544 30 Gennaio, c. 106, r.].

In Christi nomine amen, anno circumeisionis eiusdem millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, Indictione secunda, die trigesimo Januarii.

Magnificus D. Annibal Cartarius, — D. Thomas de Maro, — D. Raphael Lippus, — D. Antonius Raymondus, Superstites ad cicham regiensem pro anno praesenti 1544 ibi praesentes infrascriptas fecerunt provisiones et ordinationes servandas super bagatinos cudendos. Et in primis elegerunt concorditer Simonem de Burgo et Joannem Baptistam de Maro cives regienses absentes ad curam pondeeandi dictos bagatinos cudendos et dictum pondus describere habeant supra libro ad id deputato:

Et qui non possint accipere aliquam quantitatem pecuniae tam pro eorum salario quam aliter nisi cum licentia in scriptis eis data subscripta manu ipsorum Dominorum superstitum, vel eorum maioris partis et ipsi Johannes Baptista et Simon teneantur accedere ad cudentes semper et procumque volent elidere et toties, quoties opus fuerit et videre qualitatem et quantitatem dictorum bagatinorum et ponderare eos ac bonum computimi tenere ut supra.

Item teneantur habere penes se alteram ex duabus clavibus capsae ut reponuntur et reponi debeant singula die bagatini, alteram vero dimittere debeant cudentibus ne commitatur fraus.

Item dicti Simon et Jo. Baptista habeant pro salario suo deputato per suprascriptos snperstites soldos quatragenta imperiales singulo mense pro quolibet eorum et solvendos de emolumento et lucro comunis pro elisione dictorum bagatinorum.