Pagina:Rivista italiana di numismatica 1894.djvu/514

496 francesco malaguzzi valeri

varie disputationes habite fuissent inter eos retulissentque eis predictus Grisantus Scayola et Julianus Levalossus alias ad hoc ellecti eis videri bonum esse facere cudi et fieri de bagatinis talibus quod duodecim faciant unam ontiam rami ad pondus et longo esamine habito inter eos tandem fuit positus partitus de elligendo qui debeant cudi facere huiusmodi monetam videlicet ammisso partito licet pluries instaurato aliud non fuit superinde conclusum.


IX.



[Arch. cit. Provvigioni, 1477, 23 Marzo].

Convocatis et congregatis, etc.

Posto hoc reminiscentes prefati Domini Consiliarii de his que pridie relata fuere per oratores huius Comunitatis parte Ill.mi Domini Nostri Ducis super facto bagatinorum sine denariorum parvorum et dignoscentes pro se clara et apta et pro utilitate conducere et bene pro esse pro hac civitate et pro tota hac regione ut hic habeantur et currant monete parve, expendibiles et bone et maturo Consilio inter eos habito, vigore licentie date per prefatum Dominum nostrum Ducem, sicut retulerunt infrascripti oratores, omnes unanimiter et ut supra pro bono publico providerunt et deliberaverunt quod infrascripti deputati cives quos ad hoc concorditer elegerunt, confisi de eorum sufficientia, prudentia et fide, faciant cudi sive fabbricari in hac civitate usque ad quingentas vel sexcentum libras predicte monete Mezanorum sive bagatinorum aut denariorum minutorum de ramo sub cunio et stampo ac eius ponderis quod et prout et quemadmodum eis videbitur, et illis modo et forma quibus eisdem magis et melius videbitur pro bono publico, quibus fabricatis currant et expendantur communiter in hac civitate sicut bone et approbate monete etc.

Quarum ellectorum hec sunt nomina:


D. Aliprandus de Arlotis — Barnabas Caprarius — Grisantus Scayola — Julianus Levalossus — D. Paulus Tamaronibus.


X.



[Arch. cit. 1486. —? — Carte di corredo alle Provvig.].

A vuy spectabili electi e soprastanti a l’opra di fare fare li bagatini, conpare Jacopo quondam di francesco martelo vostro citadino e dice corno za sono ani 8 in 9 luy se continuamente exercitato a quela opera a nomo de la magnifica Comunità di