488 |
francesco malaguzzi valeri |
|
cessit et plenam potestatem dedit petro millemercis (sic) de mediolano. recipienti pro se et duobus sociis quos sibi associare voluevit. et Johanni ruxano de placencia recipienti pro se et domino Thomaxio ruxano et rufino squillano et ruglerio calderario civibus placencie sociis suis. faciendi vel fieri faciendi monetam suam reginam ad modum monete bononie vel panne vel ferarie. de pondere argento et ramo, talem. videlicet qualis invenientur comuniter tempore quo incipietur laborari et monetam de argento grossam que valeat duodecim de predicta moneta, argentum cuius monete grosse sit adeo bonum et legale quemadmodum est ie .... ciorum grosorum. ita quod dictus petrus et Johannes pro se et sociis a modo in antea possint et debeant monetam predictam minutam et grossam tam bonam et legalem ut superius dictum est facere vel fieri facere usque ad tempus ipsi domino episcopo concessum sine contradicione alicuius persone dando dictus dominus episcopus ipsis petro et Johanni domimi ad faciendam ipsam monetam bene aptatam ad omnia officia ipsius monete fabricande necessaria. Dicti vero petrus et Johannes promiserunt et convenerunt pro se et dictis suis sociis predicto domino episcopo dictam monetam minutam et grossam bonam et legalem ut superius dictum est facere et fieri facere. et consigliare et dare dicto domino episcopo vel suis nunciis de lucro exinde percepto deductis omnibus expensis operariorum monetariorum taliatorum saziatorum inblanchitorum fonditorum afinatorum fabricatorum et aliorum mercenariorum et ipsorum petri et Johannis duorum suorum seruientum et omnium utensilium diete monete necessariorum. et carbonis et lignorum. et aliarum rerum mecessariarum. bona fide et sine fraude de octo denariis quinque, et reliqui tres remaneant ipsis Johanni et petro et sociis. et hoc sine honere capitalis ipsius domini episcopi. Consigliando et reddendo dicto domino vel eius nuncio racionem tam de lucro quam de expensis singullis tribus mensibus nisi remanserit licencia ipsius domini episcopi vel eius nuncii. Ita quod duo superstantes debeant eligi per dominum episcopum qui anbo vel unus eorum debeant super intendere si moneta adeo bona facta fuerit sicut superius expressum est. et racioni faciende de lucro et expensis. et hec omnia promiserunt dicti petrus et Johannes pro se et sociis attendere et observare et facere attendi et observari per suos socios. et quod nec furtum facient nec facienti consencient de predicta moneta et si scierint aliquem facientem domino episcopo manifestabunt vel eius nuncio ita quod ipsi petrus et Johannes et socii puniant cimi ad voluntatem suam et domini episcopi et suorum nunciorum. in omnibus et singullis capitullis sub