Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/242


documenti visconteo-sforzeschi, ecc. 211
deinde post eum spatium falaci quorundam suspitìone propriis iniuriam inhiantium, et aliquali murmure sub seguito mutacionis dicti cursus monetarum ut omnem dubitacionem prorsus tolleramus sano et constanti proposito per efficacies alias litteras nostras idem nostrum decretum publicis reiteratis proclamationibus mandavimus roborari. Nunc autem quìa variorum casuum superventu comunis fere universorum ita seducta est oppinio de jamdictarum mutacione monetarum, ob indeque precia nedum rerum et mercanciarum, que extra nostrum territorium conducuntur, verum et aliarum etiam mercium et operagiorum nec non omnium victualium que fuerint et exercentur in eodem territorio nostro adeo incredibiliter exercuerunt quod ubique nostri territorij quasi ex toto cessant officia traffegaque et alia comercia jamdictorum subditorum nostrorum, in ipsorum grande et presertim dispendium pauperum personarum potissime dictorum victualium causa que ut solito ex quovis etiam precio non bene reperiuntur, et non videntes tandem hijs tantis et talibus subsequentis inconvenientibus alium remediandi modum ut res iste in suum solitum cursum reducantur quam per congruum dictarum nostrarum monetarum abatimentum licet inviti mutare preconceptum propositum nostrum chohibemur, Decernimus itaque presentium continentia quod a die lune que erit prima dies mensis Martij proxime venientis inclusive in antea, predicte monete nostre nove non curant nec cursum habeant nisi ad computa inferius limitata, videlicet grossi pro imperialibus decem et octo, duodesini pro imperialibus octo, et sexini prò imperialibus decem et octo. Mandantes proinde vobis quatenus dieta die, bora quartadecima, de hujusmodi reductione et abatimento earum nostrarum monetarum publicas fieri facere debeatis proclamaciones per illam nostram Civitatem in locis debitis et consuetis, sic quod ad comunem omniam noticiam valeat devenire. Dat. Mediolani die xxi februarij Mcccc.
«Jacobinus»1.


62. — 1400, marzo 5, Milano. — Comanda il duca G. G. Visconti ai Bellunesi che debbano osservare il suo editto a proposito delle, monete, perchè sulla voce sparsa che si

  1. Questo è il decreto in data 1 marzo 1400 ricordato dal Corio, Historia, parte IV, fol. 282 e dal Siloni, in Argelati, de Monetis, II, 26.