Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
412 | emilio tagliabue |
2.
Amboise, 2 Marzo 1496 n 1
Luduvicus Dux Aurelianensis Mediolani et Valesie Comes Blesensis Papie ac Bellimontis, Astensis Comitique Dominus Universis presentes litteras inspecturis salutem.
Capientes nos Egregio ac Nobili Tiro Consangnineo nostro D.no Johanni Jacob Trivulcio Comiti Belcastri etc rem pergratam sibi effigere ob virtutes fidem et integritatem suam obque incredibilem benivolenciam nostram erga ipsum accipientes quod cudere monetarum argentearum et aurearum ad stampum nostrum in Ceccha sua Misocchi jucundum esset, idquo nobis jucumdissimum itcirco concedimus et libere donamus eidem pref. D.no Jo. Jacobo Trivulcio Comiti suique auctoritatem et amplam potestatem cudendi seu cudere faciendi quascumque monetas aureas vel argenteas prout sibi placuerit die noctuque bone legis tamen et ponderis prout fuerit in Regno Francie et sicut ad stampum nostrum in Ceccha nostra Astensi fabricatur. Mandantes et precipientes omnibus et singulis Justiciariis ac officiariis nostris quatenos soprascript. D.no Jo. Jacobo Trivulcio presenti concessione donacione seu gracia nostra uti et gaudere faciant et permittant. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimas ac nostra propria manus subscripcione solitoque sigillo munitas.
Dat in Villa Ambasie secunda die (Martis) anno Domini millesimo cccc nonagesimo quinto more Gallicano computandon 2.
Signat. Loijs
Per dominum ducem Vobies et alis presentibus Cotereau subscripsi. |
Reg. ad officium statutorum
Comunis Mediolani in libro signato N in foglio 169n 3.
Da una lista di pergamena pende un frammento di sigillo in cera rossa.