Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
80 | pontano |
Cas. — Perbene, quod non senem ipsum confecit iam calcibus, adeo nihil defuit ad lumbifragium! Quem dono mihi post id dedit; suboluit enim illi uxorculam mihi esse ducendam: nihil enim est eo salacius, ac nescio quo modo in maritas foemellas magis accenditur.
Par. — Parcius, oro, Faselio!... quippe qui solitus sis illi subblandiri, et de amore laboranti ferre suppetias. Sed venit iam ad nos senex: conferamus gradum, et hilares hilarem salutemus!
X.
Pardus, Syncerus, Altilius, Chariteus, Pontanus.
Par. — Et bene et feliciter cum familiaribus his tuis agitur, dum te valentem conspicimus, dum quae ruris sunt, ea te summo studio, singulari diligentia curantem intuemur. Quodque quatriduum hoc in secessu, procul ab negotiis, vacuus etiam urbanis curis requieveris, novum te excudisse aliquid pro tua consuetudine arbitramur. Quocirca tanto etiam iucundius magisque e sententia nobiscum agitur, eoque et valentem salvere te hilari maxime animo iubemus, et perscrutationibus gratulamur, quando otium tibi nullum absque mentis negotio fuisse tibi unquam, abunde cognitum est, et perspectum nobis est.
Pont. — Ego vero amicissimos homines, ac Musarum nostrarum alumnos, ea voluptate his in hortis accipio amplectorque, qua coelestes res diebus his, in hac ipsa solitudine vel magis secessu, sum contemplatus. Siquidem contemplationis ipsius communicatio cum studiosis rerum earundem viris, is profecto fructus est etiam suavissimus.
Finis.