Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
74 | pontano |
lutus potes! ne tu trimodio quidem cicerculae ab illa, non si quotquot horti Caietani siliquulas ferunt, vel unam solam oculorum poetulam inflexionem impetrabis... senex, edentulus, exsuctis medullis, senioque ipso confectus, atque incanis malis...
Pont. — Quid si ad tres illas unciolas atque ad lectulum accesserit... a me senio,1 etiam Alphonsinorum? quibus et ollas pulmentarias, et patinas, et pelves, quaeque vasa nuper peregrina e materia allata sunt Valentia Balearibusque abusque insulis, ipsa sibi uxor comparet? Teque cum viderim hilarem atque uxori deditum, illam mihi et illecebrosam videre iam videor, et rei familiari etiam plus nimio deditam. Cumque tenella ipsa sit atque in suburbiis nata, urbanitatem prae se ferre scitulas in ter puellas festisque ut queat diebus, a te ipso summopere videndum duco. Ego, mi Caselio, non deero. Vult puella crispellas aureolas capiti? vult collo redimicula? pedibusque bracteatulas soleas? Ego haec illi omnia... Tibi quoque natalitiis in solemnibus calceas diversicolores, tresque quotannis pernulas suillas dabo.
Cas. — Num et penulas?2
Pont. — Et penulas tibi, et subuculam illi rosaceam... Verum age, quaeso, amico Casello,... quibus est papillulis nostra animula?
Cas. — Tumidiusculis, quasque manu vix interstringas.
Pont.— Innata’ne, obsecro, adhuc illi est illic... lanugo?
- ↑ Riprende il senio confectus ma in altro senso: «il numero sei» di monete del re Alfonso.
- ↑ Scherza sulla parola pernulas, (prosciutti), che gli suggerisce penula, (la cappa): ma in italiano non è possibile tale giuoco di parole. E anche per l’audacia delle espressioni, nella traduzione qualche cosa si salta.