Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/63

56 pontano

atque infelici e parte lecti, ut qui enascantur tamquam inutiles atque superfluentes, quique in flagella solum exeant, nec si non eruncentur, ad fructum etiam multos post annos veniant? In quibus, propter proceritatem ipsam, nihil est iure quod laudes.

Quam quidem provocandae feracitati mirum in modum alienam (esse) experientia ipsa docet; inde autem fragella dicta, quod perinde ac inutilia, refringenda praecipiantur ipso e stipite. Quocirca observare te cum primis velim ramum, solarem, frugiferum, valentem, e quo surculum legas. Hoc ubi feceris, non est quod te oporteat detrimentorum lunae curam tantam suscipere; non quod non et hoc ipso magnopere probem, — tunc enim succus ipse coactior atque vegetior est, et glutinosi plus habet — , sed quod nolim cuncta te ad lunam referre, quando et ars plurimum hanc ad rem conferat.

Cum plena etiam luna insitionem optime cedere saepiuscule sim expertus, — tunc enim procerior arbor provenit, atque in conum orbiculata quadam specie honestius protenditur. Nec te poeniteat, ubi luxuriosior creverit, annis insequentibus, imminuto lunae lumine, amputatis ramulis, luxuriem ipsam — ne maiorem in proceritatem exeat — falce compescere. Nec vero — quod colonos nostrateis latet — parum etiam conferet ad insitionis foecunditatem igniferi orbis cognitio; hoc est quae signa, inserendi tempore, luna peragret, quo etiam e loco Saturnum intueatur, cuius stella inde sit dicta quod potissimum satui praesit, cum sit vis eius terrena ac seminibus praeesse intellegatur.



Illud autem mirifice improbandum atque accusandum, Faselio, duco, quod sub haec frigora tam repente a septentrionibus excitata, citrios irrigare