Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
52 | pontano |
affirmari iure potuerit in eo Laberianum illud
«facundum comitem in via pro vehiculo esse».
Saepe etiam multa nobis ex antiquitatibus referebat, ut qui quem locum advertisset, in quo navatum a maioribus aliquid, memoria teneret. Ubi ad meritoriam perventum esset, ibi cum familiaribus quantum leporis erat! quantum hilaritatis!... ut labor omnis abiret in voluptatem. In coena atque inter discumbendum, nihil triste passus unquam: oportere in mensa exhilarantia atque laeta esse omnia, neque iniuriam Baccho faciendam, qui laetitiae esset dator. Severitatem in foro, tristitiam in funere, cunctationem in capiendo consilio, supercilium in senatu retinendum esse dicebat. Talem igitur senex noster in itinere quem commendare etiam debeatis, sese ubique praestitit.
Par. — Quid igitur, Altili?... videnturne tibi haec delirio tam repentino convenire? Vides quantam temporis, quantam rerum ipsarum pensitationem habuerit? Quamobrem etiam atque etiam videndum nobis censeo, ne delirare ipsi cum hac delirii suspitione merito videamur.
Act. — Quod quidem ipsum etiam atque etiam providendum duco, quando in singulis actionibus ita se suaque omnia circumspexerit, ut, divina quadam providentia duce ac magistra, res magnas illas quidem ac perdifficiles is confecisse videri possit. Et clivo hoc inter dicendum atque examinandum superato, illud a nobis sequendum iudico, ne ad Iovianum hac cum suspitione in hortos procedamus, verum ex insidiis quasi quibusdam, quid ipse agat, quid cum villico (quod de more eius est) faciundum proponat, animadvertamus. Eius enim oratio viam nobis patefaciet cum ineundi cum eo sermonis, tum remedii cogitandi.