Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/53

46 pontano


Melle meus me pascit herus, pro melle recepit
               Oscula, complexum pro sagulo excipiet.
Iudicabis aut Marsum aut Cornificium in asello meo versus edere!



Illud quoque summo studio ac deditissima curabis opera, uti flabellum pavoninum, quod sit quam oculatissimum, per hunc ipsum puerum ad me mittas, quo in umbra, atque in aestu, meo deliciolo ventum faciam. Recte vale, nam et ego cum domino, sine quo vita nulla mihi est, valeo etiam valentissime».


Par. — Haec quidem epistola mera est deliratio, aut merus potius nostrum omnium dolor. Quando autem delirium ipsum radices nondum altiores egit, tentandum est, quam possumus diligentissime, ut curetur.

Al. — Mihi quidem Actius conveniendus videtur, qui nuper e Roma itineris ac laborum socius cum illo rediit, uti ex eo perscrutemur num quae signa delirium antecesserint, si qua fortasse ad sanitatem regrediundi relicta spes intellegatur.

Par. — Longe optime consultum videtur. Quocirca familiarem atque amicum hominem conveniamus, uti eo ipso comite in hortos ad senem proficiscamur.


V.


Actius, Pardus, Altilius.


Act. — Clivum hunc Musarum esse volebat noster Crassus, immo — pace vostra dixerim — meus. Is enim me instituit, is me studiis his dedicavit,