Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/49

42 pontano


Par. — Maior res agitur... Siste; salve!... Quo te?

Cha. — Quo asinus imperat.

Par. — Quid, malam in rem! — asinarium iam ne agis?

Cha. — Quid? asinus ipse me agit!

Par. — Iam, ut video, deliravimus;... actum et transactum est de sene, ut video. Explica, obsecro, quid hoc est, quod asinus tete agit.

Cha. — Quin immo impellit, ac proterit. Tu rem ipsam vide... Propero ad aerarios fabros, comparaturus diversi generis tintinnabula, cingulum item sericum diversicolorem, quicum intextis tintinnabulis asini collum exornem. Flamen quoque pureum auro intertextum empturus, ad illius frontem appensum aurata fibula... perinde ac flabellum, asino ventum in calore quod exciat.


Par. — Dii boni! quid ego e Chariteo audio!

Cha. — Quid?... istis, Parde, oculis videas... domum si meam ingressus fueris: bracteolas argenteas, auratas lamellas, flosculos etiam gemmatos auro intertextos asino parari. Usque adeo cum sapientia simul cultus quoque ac comptus ad asinum transiit! Hoc hoc illud est, quod dici solet «omnia tempus suum sortito consequi». Maiorane aut audire aut sentire vultis?... Epistolam legite, quam nuper suis ex hortis vester senex — quod gaudere oppido abunde potestis, ad pueritiam iam regressum! — ad me per cursorem quam festinatissime misit.