Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/31

24 pontano


T. — Iam de illis capitis sententia aut fertur, aut lata iam est.

C. — Luant ipsi mèritasFonte/commento: ? poenas, quando publicam rem tam male habuerunt, ut pene regnum omne, cum ipso Rege liberisque, pessum ierit. De pace quid autem?

T. — Nostisne Iovianum Pontanum?

C. — Quidni noverimus?... hominem ubique notum... quippe qui, paucis ante diebus, de itinere ac valetudine fessus, Romam, ad conficiendam — ut nunc sentio — pacem, illinc ab Innocentio, ab Alphonso hinc arcessitus, meridianus hic conquieverit. Et quidem miserati sumus, qui hic tunc adfuimus, senis imbecillitatem... ac male valentem habitum, ut qui itineri satis non esset, his praesertim caloribus.


T. — Dii ipsi — ut omnes praedicant atque Rex ipse testatur — seni et quidem valetudinario affuere; pacem enim ita confecit, ut Regi salva sint omnia, quae omissa prope iam erant... procerum perfidia administrorumque iniquitate. Vos autem et Paci, et patriae Propugnatori, qui pacem populis virtute sua peperit, exornate et porticus et compita; diesque festos agite. Mihi alia ad oppida properandum est, publicae laetitiae gratia. Rex, patriae Pater, publicorumque bonorum author, hoc sic imperat. Valete, compotores valentissimi!


C. — Et tu, nuntii tam auspicati auspicatissime author, propera ut pacem populis promulges... ut nos, qui ad mendicitatem prope redacti ob bellum sumus, nuntio hoc ab inopia vindicatos bees. Di tecum eant et duces et comites! (exit...)

Mihi certum est e suburbano in urbem properare, certiora illic de pace regiisque rebus ut intelligam.