Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/25


Ioannis Ioviani Pontani

DIALOGUS DE INGRATITUDINE

QUI «ASINUS» INSCRIBITUR




Interlocutores: Viator, Caupo.


I.



V. — Pacem Romae factam esse aiunt, eiusque... Poetam nescio quem authorem referunt. Ego quidem Poetae huic vel grandiusculo propinaverim. Amabo! Meritoriae huius ecqui se caupo, ecqui se minister offerat?


C. — Equidem pacem hanc siticulosam esse Augustus ipse abunde docet. Euge, pulverulente! laetare hoc nuntio, et offulam hanc pepono e suavissimo accipe, cyathumque hunc vel tertio ductandum ebibe...


V. — Ebibo... Da, quaeso, et alterum...

C. — Pax igitur facta est?

V. — Pa.. pa... pax.

C. — Amabo! resipisce, atque inde loquere... Vel pulverem quidem, bellissime homuncule, tibi palliolo excutiam... Hauri, puer, et secundum... et tertium, et quidem recentissimum... Paxne facta est?... O bone Laurenti, dies hic tibi sacer est: nuces a me quotannis expectato quamplurimas!...