Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/24

18 famiano strada

est ad rebellandum, quam ad bellandum, et libertatem magis tentare quam tueri novit.

Quod si, ut interdum evenit, seditiosorum furor more fluminum vires acquirat, hoc ipso fluminum inundantium more seditio coërcenda est. Etenim amnis transfusus extra alveum, si forte metus sit, ne infestus urbem vicinam adeat atque obruat, aut procul substinendus est, permittendumque ut per campos stagnantibus undis libere vagetur, aut divertendus atque in rivos complures extenuandus est: utroque enim modo, aquis sive diffusis sive diversis, urbem innocenter interfluet. Sic etiam ne aucta multorum conspiratio principem petat opprimatque, alterutro ex hisce reinediis est opus. Nam aut permittendum est aliquid, ac solito blandius spes ac vota conspirantium alenda atque eludenda sunt, irrito postea eventu: aut distrahenda est multitudo, procaciores quique et concionales homines honorificis ut volent nominibus alio disparandi, postremo coetus omnes et gregales conventus, quibus consensus multitudinis maxime alitur, ab stirpe recideudi sunt. Dum enim non conveniunt, dum capita non conferunt, dum sese ut fluctus fluctum non impellunt, sed soli se resque suas curant, profecto spiritus demittunt et, ex ferocibus universis, singuli suo quisque metu obedientes sunt.

Haec in ipso tumultu. Quid eo, utcumque tulit fors ratiove, composito? Discordiae ac reliqua scelera numquam tollentur, quandiu authores tolerantur aut etiam honore afficiuntur. Cuius rei enim praemium sit in civitate, eam rem maximis semper auctibus crescere necesse est. — Etenim qui in pace ordinumque concordia nullos se usquam esse vident, facile ineunt aliam viam, turbatamque rem volunt: si forte honores, quos quieta civitate desperaverant, perturbata consequantur. Ouod si animadvertant id ex sententia cessisse nonnullis, quibus concitata multitudo honori aut quaestui fuerit, dant sese in hanc aleam et tanquam artifices improbi opus quaerunt, voluntque semper aegri aliquid esse in republica, ad cuius curationem adhibeantur. Nam sic ego quidem sentio: res omnes perinde laudantur et appetuatur in civitate, ut earum rerum usus est. Malitia praemiis