Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/21


dalle «prolusiones academicae» 15

considero domi tam discordem atque exlegem: plebem patribus invisam, ordines invicem infestos, civitatem plane bicipitem: tam multas imperii formas, modo reges, modo consules, modo tribunos militum, modo decemviros, toties additos, toties reiectos. Illane urbs, quae tot habuit tamque certa superando, perdendo, prodigando hosti praesidia, impos consilii tamdiu fuerit, se ut regeret, imponeretque sibi aliquem imperii modum; ne quantum in acie campoque Martis acquireret, tantum in urbe alteroque Martis campo iacturam faceret? Videlicet populus, germana tanquam soboles, parentis sui mores obtinet: dicam planius, Romulus belli quam pacis peritior Romanos eodem ingenio finxit. Quod si qua respublica imperiumque alterutro se laborare animadvertit, sentitque se magis aut belli aut pacis artibus institutam; curet etiam atque etiam (id enim superest remedii) ut cives ab ea qua deficit parte, continenti occupatione in eam transferat qua plus potest polletque. Imitetur, quoad fieri honeste poterit, Romanum senatum, qui cum videret sibi plus inesse fortitudinis in hostes quam concordiae apud suos, perpetua armorum tractatione cives distinebat, accersebatque ultro bella, quibus ab domesticis ccntentionibus abstracta, superior Romana res erat: ubi vero cessere arma, mole laboravit, immo labavit sua.

Iam vero quod ad militarem disciplinam pertinet, principio ad rem bellicam religionem princeps adhibeat; nullum enim instrumentum evocandis atque in omnem belli aleam compellendis militum animis, nullum sospitandis fortunandisque praeliis opportunius religione repertum est. Haec telum acerrimum, quo semel armatus exercitus, fiumana omnia ducit inferiora prae illa. Gloriosi isti duces, Dei hominumque contemptores, et qui se alii faciunt feroces, dum caelo minitabundi gradiuntur; artis quam profitentur elementa nondum tenent. Romanis imperatoribus, cum quibus, si usquam gentium, bellandi ars fuit ac fecit, nifiil erat antiquius ante pugnam, in acie, post vietoriam, quam ut religionis curam plerique haberent, omnes certe prae se ferrent. Mine ea solemnis procuratio Deos consulendi, eorumque placita ex animantibus coelo terraque scisci-