Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/86


Beneventana. 73

ille citò vociferans, ò IESU Virgo MARIA, omnes cum dapibus, luminibusque evanuerunt, atque manibus sua terga tractans, gibbosam elevationem non invenit, et quam oculi non videbant, nunc ante deforme, et lamentabile impedimentum inspiciunt. Lombertus igitur ad animi fortitudinem excitatus, eas lamias esse colligit, itinere terminato, novam tamen molem anteriorem plorans, ad domum suam aurorae nuncij cantu pervenit, ianuam pulsat; Ridiculosa magis fortuna parat: uxor enim pudica nocturnis territa ictibus, quis est iste temerarius? dicat? ille mutula, voce refert, Lambertus tuus? vox quidem ei talis videbatur, mente verò non concipiebat hora illa malis amica maritum advenire potuisse: surrexit è lectulo, fenestram aperit, tum lunari luce cum hominem sine gibboso signo inspexisset, alta voce vicinos, et parentes proclamans mortarium proiecit, non sine periculo capitis fracturae infortunati viri, tunc miserandus ille ululans, sum Lambertus? falleris? hic sum; aperi? narrabo meos casus, aperi? tace? tandem voci cessit, diversaque figura domum ingrediens, eventus sub Beneventana Nuce suae uxori, ac parentibus narravit, ita ut manè cum per plateas Altavillae non gibbosus ambula-