venti iuribus statutarijs gaudens, vulgò affidato, artem suam populari laetitia, et risu exercebat amore ductus uxorem filios, et patriam tangendi, videndique causa in vigilia Sanctissimi Corporis Iesu Christi serò, humida lucerne Luna, nostra discessit ab Urbe, cum vix duobus milliarijs semotus, inspexit in plano prope flumen Sabbati in fertilis ruris confinio perillustr. D. patrit. Ben. Francisci Ianuarij omnium virtutum ornati, magnam virorum, mulierumque turbam saltantium, et cantantium, ben venga il Giovedì, e ‘l Venerdì, putans esse messores, ac foeminas spicarum colligentes, ad eos rhytmica, canoraque voce accedens, e lo Sabbato, e la Domenica, replicandodo, quae facetiae, et Gibbosus homo, et si exterus omnibus arrisere, ac vanam ex ijs arreptus diverberatis scapulis saltabat, quibus choreis expletis, et defessi sub quadam alta, spaciosaque et magna Nuce non lungè à flumine accesserunt, ubi plures mensae multis esculentis paratae erant, famelicus forsan, vel iocandi animo ambitioso, ipse prior sedem accipiens accumbit, cum en Daemon à tergo vi, et arte indicibili, intenso, sed momentaneo dolore, miraque celeritate montem illum morbosum, dislocatis spondilibus, super humeros adequans, ad pectus extulit: Siccinè