actionibus ad Principem tenebrarum, ut auctorem rerum agnoscerent, veniuntque postea ad conferendas maledictorum suorum facinorum pro Principis tributo, et honore, istumque sedentem regio sceptro hirci effigiem representantem resupinè, vel cruribus in altum iactis. piceis candelis, aut filijs oblatis adorant; pedes, et obscenum stercora os oscula fingunt, et si quae Sacramenta raptim duxerint sub pedibus ponunt, ac horresco referens, etc. Aliae lividae maleficia fabricant coram omnes, petentes ab eis manus robur immitendi morbos, vel occidendi, vel ad amorem inflammandi, hinc iubet Principis laudari illas, quae maiora, et plura curavit stupra, adulteria, odio, morbos, etc. inobedientes fine adequata causa, quae ad ludos venire recusasset, flagellis puniri demum ad venereos exercendos, et abhominandos usus, vel cum strigonibus, aut cum daemone magistrello corpore assumpto aereo, vel materiali tactu frigido, et molli, se se praebent, utramque venerem exercendo, tum ob maiorem delectationem, tum quia daemon vitio hoc sodomitico longam viam promisit utentibus, sicuti Ganimedi, ac Branco Pastori, et Asiatico Taamirae, infamique Orpheo, hinc natum, quod citerae orpheae sonus sensu trahebat anima-