Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/116


Beneventana. 103

At ad Nucem Benev. transferri in nocte Veneris (puto ad spernendum diem passionis Domini nostri Iesu Christi eorum catenae) et est haec congregatio caput aliarum, possunt quoque de die praestigiosè sub nuce, vel alio loco libidines suo arbitrio, ac cupiditate exercere, sicut evenisse quidam D. Benedicto ignito pro sua Armellina refert Picus, et Pindarus narrat, quod amoris sermones, venereaque node antiquitus gerebantur, ac luce apparente finis imponebatur: Mi hà stato l’aspro Oriente con l’equi anheli, ac Meander, ò notte è bisogno a te assai carnali piaceri, ideò qui malè operatur lucem odit, etc.

Sed ad nucem non omnes striges voluntariè venire quaeunt nisi conscriptae, aliae autem obtenta licentia, vel publicato edicto, aut citatione pro solemni die à suis Magistrellis. Arcilamiae verò sine venia, et citatione privilegium habent suo velle adire, ut passa est Violanta. Dicuntur arciianarae eae, ortae à matre, vel patre mago, aut avis, vel atavis.

Dum veniunt in die aliquo indeterminato ad nucem signum est magni, novique facinoris, vel adscribendi causa aliquam novitiam, vel puniendi inobedientes, vel laudan-