Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/115

102 De Nuce Maga

spina refert; Fingebatur enim ab antiquis Diana noctis divitiarum Dea, cuius honore celebrabantur in suis ludis cantus, saltus, et sonus, ordine contrario, seù praepostero, ac omnia genera Venereorum inter Ninphas, et Barones veteres, hinc hortum proverbium, l’amicitia meschiata di Homero, interque alias concurrebant Napeae sylvarum, Oreades montium, Driades arborum Ninphae, et Deae falsae: Post verò multos annos eadem sortia sunt Herodiadae idumeae, quos ludos vulgus appellat, il gioco della Donna, huicque Dianae convivio assimilatur mensae dicatae soli, ubi carnes portatae crescunt enarrata à S. Hieronymo ad Paulinum, quae est esca, nassa daemonis decipiens gulosos, et lascivos, ut de illa Naerei, etc.

Tempus eundi ad cursum aiunt DD. absente Sole in medio silentii, et tenebrarum. Picus dixit de nocte Lunae, et Iovis. Remigius noctem, quae praecedit feriam tertiam posuit. Comanus noctem, quae praecedit feriam sextam: communior verò sententia lamiarum est, quòd fere omni nocte nefanda fiunt conventicula, in diversis tamen regionibus signatis, et si non adstringuntur ire nisi conscriptae in illa congregatione Provinciae.