Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/112


Beneventana. 99

vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, et in umbra mortis sedent. Secundò, ut manifestum sit inter eas, et Christum D. esse eclypsim, umbra enim est luminis impeditivu, ex Psal. 73. Tertiò, umbra praecipuè nucis propter frigiditatem est somni provocativa, sic Iob 4. sub umbra dormit in secreto Thalam. lamiae dormiunt dictis Dei; vigilant illis Sathanae, indicaturque immobilitas eorum peccatorum; et per hanc nucis umbram extinguit suorum mancipiorum charitatem, nam cum diligant illa infamia vitia, parvifaciunt Dei charitatem. Quartò, umbra nucis ut similis est serpentium amica, unde coluber, quasi umbram colens, ita amore similis tartareus coluber elegit, sub radice mactatos à S. Barbato. Quinto, umbra nucis est sterilitatis inductiva cum sub ea nil quasi crescat. Ad hanc in animis Magarum sterilitatem firmandam eam Daemon destruit. Sexto nux dicitur dicata Proserpinae noctis, inferiorumque Deae, ideo illam colunt, etc.

Secundae parti respondetur esse falsum. Beneventi tantum nucem affectare, sed alios multos locos prout Principi placet, et statuit, imò sicuti Christiana fides in omnibus mundi partibus, ac Provincijs fundamenta