Pagina:Panizza - Processi contro le streghe nel trentino, 1888.djvu/106

100 i processi contro le streghe

tus de vita ejus et que mala fecisset cum arte ejus et in qnem modum exercebat dixit priusquam combuste fuerunt strige a salurnu didicit artem medicine a quampluribus personis et conjuraciones Cristalli et alia a fratribus religiosis et presbiteris et nichil aliud mali fecit nisi ut sic simpliciter medicabat cum ipsis herbis et radicibus Item et interrogatus de undacione aque dixjt nescire et quod unquam similia dixit quod scire deberet de alia undacione Sic aliud nichil dicere voluit et dixit nichjl aliud scire nec fecisse nisi quod sit probus et valens homo

Supra predicta conductus et ligatus ad cordam tum nichil aliud processum cum eo fuit1 Et de comuni consilio prefati domini Vicarij Scarij et Juratorum deliberatum et decretum fuit quod libri ejus cum cristallo et radicibus comburi deberent et quod ipse Johannes banditus esse debet a Valle fiemarum nec unquam sine licentia superioritatis reverti in vallem predictam nec similia prohibita exercere et adfirmacionem ut similia attendet et observet jurare debet juramento ad sacra dei evangelia tactis manibus scripturis Et quod si contrafaciet punitus esse debet tamquam falsarius et periurus absque remissione sic vocatus idem Johannes et coram infrascriptis assessoribus presentatus publicata fuit determinacio ut supra qui contentus stetit Et juravit ad sacra dei evangelia tactis manibus scripturis nunquam contrafacere vel venire contra infrascriptam determinacionem et deliberacionem et similia nunquam amplius excercere nec in Valle fiemarum nec extra Vallem fiemarum et contentus quod si unquam sine licencia superioritatis in Vallem predictam veniret esse punitus tamquam falsarius et perjurus Sic idem Johannes de prefato domino Vicario cum consilio ut supra a dieta Valle banditus ut sub pena juramenti in Spacio horarum trium se separaret cum Consensu prefati magnifici domini Vigilio omnia infrascripta die loco ut supra acta fuerunt Et sic idem Johannes a dicta Valle flemarum se separavit2 (Continua)


  1. La tortura fu solo minacciata.
  2. Dalla condotta di questo processo e dalla sentenza con che fu chiuso si deve arguire, o che nel 1501 la vera procedura inquisitoria e le concrete idee sulla stregheria non erano ancora diventate famigliari ai giudici di Fiemme , o che il vicario del Firmian, Bernardino Gobetti, cittadino di Trento, era davvero un uomo a modo ed intelligente.