Pagina:Panizza - Processi contro le streghe nel trentino, 1888.djvu/104

98 i processi

occasione Quia in Vigilia septem fratrum mensis Julij proximi elapsi circa mediam noctem in Villa Cavalesij supervenit maxima. inundacio et classis aquarum cum maximo impetu sic et taliter quod multa domicilia ruit et quam plures persone perierunt et emerse fuerunt Sic mense ut supra idem Johannes erat in Valle flemarum et exercebat artes suas defraudatorias cum uno Cristallo1 quem habebat et libros in quibus multa nephanda et prohibita erant descripta conjuraciones diabolorum et similia que omnia erant contra fidem nostrani katholicam et dicebat se esse medicum2 et aliquem dum volebat medicare aliquam personam aspiciebat in cristallum qua infirmitate erat oppressa et sic ipso tempore multa predixit de futuris contingencijs inter cetera ad aures prefati magnifici domini Vigilij pervenit qualiter notificavit hominibus et maxime simplicibus qualiter de ipsa classe et undacione aque que fuit mensis Julij ut supra in Villa Cavalesij bene sciebat ipsam venturam et quod aduc multa maior undacio aque et ruina in Valle flemarum supervenire cito deberet Et sic de ipsa pronosticacione ejus iniqua falsa et incerta in Valle fiemarum et maxime in Villa Castelli Vallis predicte multe persone in talem timorem et terrorem venerunt quod affugere ceperunt snpermontes et in silvis cum rebus suis Volens igitur prefatus magnificus Vigilius dominus in furmiano talia nephanda et ejus pronosticaciones diligenter persecutare et unde illam doctrinam habuisset et didicisset Cum sit quod erat notus pro simplice ideota absque litteris ideo ordinavit magnifico Vicario ut supra ut mittere magistrum3 deberet in ipsum detinere et incarcerare et procedere id quod juris requirebat etc


  1. Credo, fosse uno specchio di vetro. Dubito, che questi famigerati “ Cristalla „ avessero dietro la lastra qualche apparecchio meccanico simile a quello di che si servono certi prestigiatori per far comparire sulla loro superficie figure, carte da giuoco e simili.
  2. Nel secondo processo fatto a Giovanni Delle Piatte egli dichiara, essere licenziato ad esercitare la medicina. Da tutto il complesso degli atti però sono indotto a dubitare fortemente della verità di questa asserzione. Io credo piuttosto, che fosse un empirico, o ciarlatano, rustico e di qualità anche non molto fine. — Poco sotto si leggerà, che egli era noto come un “ semplice idiota e senza lettere. „
  3. Birro, o capo dei birri.