Pagina:Ordini, e Consuetudini, che si osservano nell'Offitio del Vicariato della Valpolicella, 1731.djvu/56

Grandini de Turchi pro asserto suo credito librarum quinquaginta ex causa mercedis directa Spectabili D. Vicario dicti loci sub die 22. Augusti mensis præteriti, quibus mandatur ipso Domino Vicario, ut ulterius non procederet in dicta causa, & altera ad instantiam Dominæ Magdalenæ prædictæ sub die 24. dicti mensis Augusti destinatis quoque ipsis secundis litteris suprascriptio D, Vicario comitentibus ipsum facere non posse equitationem, tàm centra ipsam Dominam, & heredes dicti sui Mariti, quàm contra alios quoscumque dicti Vicariatus, absque suæ Magnificentiæ in scriptis ordine, & ut ineis latiùs legitur, & instantibus ipsis hominibus, & præfacto Magnifico D. Bevilaqua dictas litteras revocare tamquam impetratas contra Privilegia, Ordines, & Concessiones per Illustrissimum Consilium Decem ipsi Vallis Pulicellæ impartitas, ut constat ex multis Litteris Ducalibus lectis etiam suæ Magnificentiæ, cum dictum esset, quod Vicarius pro executionibus faciendis contra debitores inobedientes ad instantiam creditorium, non posset equitare, prout adeò observatum fuit, ne dum in ipso Vicariatu, tàm apecialiter privilegiato à prælibato Illustrissimo Consilio Decem; Verum etiam in cæteris Territorii Veronensis, quia si hoc toleratur, esset ad grave damnum creditorum, & daretur materia inobedientiæ, retar darenturque exactiones in non modicum præjuditium creditorium, & esset etiam contra formam Ordinum, & Statutorum, ac observatiam bujus Magnifice Civitatis, & supradicte Vallis. Ideo humiliter petentibus pro tàm benefto suo gravamine litteras ipsas perpetratas, & malo modo imper-