Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/69


55

terrarum omnium hominibus, locis, territoriis, juribus et pertinentiis redditibus, prerogativis, homagiis, pedagiis, datiis, emolumentis, aquarum decursibus, nemoribus, pascuis, venationibus, regalibus jurisdictionibus, meroque et mixto Imperio, quemadmodum dicti Comites de Flisco eorumque progenitores, olim ea omnia tenuerunt et possederunt, investivimus, et in feudum concessimus, ac tenore praesentium investimus et in feudum nobile antiquum avitum et paternum concedimus, quidquid in his de aequitate et gratia dare et concedere possumus et debemus, ita quod ipse illustris princeps Andreas ab Auria praedicta castra, terras, loca, feuda cum omnibus suis regalibus, praeminentiis, territoriis, jurisdictionibus, juribus, et pertinentiis, aliisque praemissis perpetuo in feudum a nobis et S. R. Imperio tenere et possidere ac de illis libere in beneficium filiorum praefati quondam Joannetini ab Auria, tam inter vivos quam in ultima voluntate disponere possit et valeat; hoc tamen servato ordine, quod Paganus et Carolus secundogeniti ipsius quondam Joannetini praeferantur Jo. Andreae de Auria eorum fratri primogenito, nisi forte ipse Illustr. princeps ab Auria aliter disponendum duxerit, cui ad hoc plenam facultatem tenore praesentium concedimus, impedimento et contradictione cessantibus quorumcumque, serveturque deinceps ordo primogeniturae filiorum masculorum legitime ab illo, in quem ipse princeps disposuerit, ex linea masculina descendentium. Praeterea transferimus et de novo damus et concedimus, auctoritate et scientia praedictis, ipsi illustri Andreae de Auria principi a Melphi omnia et singula regalia dictorum castrorum terrarum et locorum nec non privilegia, exemptiones, libertates, immunitates dignitates, praeminentiae, jurisdictiones, facultates, et decreta dictis comitibus de Flisco, eorumque majoribus tam per nos, quam per divos Rom. Imperatores et Reges praedecessores nostros augustae memoriae data, concessa et indulta, et specialiter illa videlicet quod ab omnibus et singulis oneribus, quocumque nomine censeantur, impositis aut imponendis, realibus aut personalibus, francus,