Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
239 |
quod in eis omnia agere et exercere possumus et valemus, nihil nobis penitus retinentes, praeter solam superioritatem Caesaream, quam nobis ac nostris in Imperio successoribus, et quibus ea specialiter demandata fuerit reservamus, cum subiectionis, fidelitatis et homagii iuramento, quod nobis vice, ac nomine eiusdem Marchionis Caroli Spinulae, noster sacrique Imperii fidelis dilectus Ioannes Josephus Winsching, Consilii Nostri Imperialis Aulici Agens, vigore acceptati mandati procuratorii, praestitit: Supplentes quoscumque defectus tam iuris, quam facti, si qui in praedictis intervenerint, non obstantibus quibus libet Legibus, constitutionibus, consuetudinibus et feudalibus statutis, decretis ac ordinationibus, aliisque in contrarium facientibus, quibus omnibus ac singulis pro hac vice duntaxat auctoritate ac scientia praedictis derogamus, et derogatum esse volumus: Nostris tamen et Sacri Imperii, ac aliorum juribus semper salvis. Nulli ergo omnino hominum, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis, aut dignitatis fuerint, liceat, hanc nostram assensus, confirmationis, ratificationis, suppletionis, derogationis, investiturae, concessionis et remissionis, gratiae voluntatis et decreti paginam infringere, aut eam quovis ausu temerario violare, quisquis vero id attentare praesumpserit, indignationem Nostram, et Imperii Sacri gravissimam, et poenam decem Marcarum auri puri, pro dimidia Imperiali Fisco, seu aerario nostro, reliqua vero parte iniuriam passi, aut passorum usibus absque omni spe veniae, vel remissionis applicandam se noverit facto ipso incurrisse; harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum datum Viennae 9 febb. ann. 1722.
DOCUMENTO XI.
Locazione della Zecca di Ronco anno 1664. (Estratto dall’Archivio dei Notai).
In Nomine Domini amen. Cum verum sit quod sub die decima nona septembris proxime elapsi inter Ill.um D. Marchionem Neapolionem Spinulam ex una, et DD. Darium Guazzi et Franciscum Moretti ac