Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/260

238

antecessores Nostros Romanorum Imperatores, ac Reges, ipsumque Sacrum Romanum Imperium et inclitam nostram Austriae domum, Spinularum familia, ipseque supplicans semper coluit, ac demereri studuit; nobisque persuasum habentes dictum Carolum Marchionem Spinulam tum primogenitorum suorum exemplo tum propria sua virtute duce, etiam in posterum non facile in se desiderari passurum esse, quod ad suam in nos et Sacrum Romanum Imperium Augustamque nostram Austriae domum sinceram constantemque fidem ac bene merendi promptitudinem fidelibus obsequiis magis magisque comprobandum pertinere videbitur: uti quidem facturum se offert, beneque facere poterit ac debebit. Qua propter ex certa scientia, animo bene deliberato, sano accedente consilio, deque Caesarae potestatis Nostrae plenitudine, ad antefatam alienationem non modo assensum Nostrum Caesareum, qua supremus dictorum feudorum dominus clementissime impertimur, verum etiam praecitatum contractum empti, et venditi in omnibus suis punctis clausulis, sententiis et verborum expressionibus harum vigore confirmamus coroboramus, et pro firmo atque valido declaramus, adeoque eumdem Marchionem Carolum Spinulam super tertia parte Burgi furnariorum item participatione Busallae, et alia Burgi furnariorum tertia parte, prout a Nobis de iisdem praenominatus Comes ab Auria infeudatus fuit, cum eorum omnimoda jurisdictione, mero et mixto imperio ac gladii potestate, aliisque iuribus, redditibus, territoriis ac pertinentiis investimus, et secundum formam anteriorum investiturarum easdem portiones in feudum francum, liberum et exemptem eidem Marchioni Spinulae damus et concedimus, quidquid de jure, vel ex gratia speciali in praemissis confirmare, approbare, dare concedere et investire possumus vel debemus, ita nimirum, ut memorata bona nihilominus sapiant naturam Allodii, quodque de iisdem possit ipse Marchio Carolus Spinula et successores eius disponere pro libito voluntatis tam in ultimis voluntatibus, quam inter vivos: Largientes et dantes, et concedentes eidem in praecitatis participationibus terris et locis omnem potestatem Nobis competentem, ita,