liberum et alienabile, ita quod in omnibus retineat naturam allodii, excepta dumtaxat superioritate, et prout actenus fuit possessum ac recognitum eius et eorum qualitates, ac situs hic pro sufficienter expressum habentes damus, concedimus, ac de iis omnibus et singulis ipsum Carolum investimus, quem cumque illi vel iure, vel ex gratia speciali in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus vel debemus, ita quod iisdem feudis Imperialibus Rochaefortis cum suis Villis, Vighi et Sentrassi, Ronchi, Burgi furnariorum et Busallae, ac iuribus saepe memoratis, Marchioni Carolo Spinulae uti, frui potiri et gaudere liceat, imponendo et exigendo nova vertigalia, quae additiones, sive quovis alio nomine nuncupantur, tam in pedagiis, datiis, mercantiisque, quam in Gombeta maxima datii, carnis, seu scaricatura fructuum, reddituum furnis, tabernis, et aliarum gabellorum pro publicis oneribus supportando, tam pro refectione viarum publicarum, quam aliorum, et ex eadem causa imponendo censarias, et alia quaecumque onera, tam realia, quam personalia, et mixta, et anomata, tam ordinaria quam extraordinaria, et alia quaecumque quovis nomine vocitentur, etiam praedictis ea omnia possit, et valeat ipse Carolus Spinula, et eius haeredes et successores supra dicti, quae Nos ipsi facere possumus, et valemus, nihil aliud Nobis retinentes praeter superioritatem, jus patrocinii beneficii, et consuetam clientelaris juramenti praestationem, quod quidem juramentum Nobilis eiusdem Caroli Spinulae legitimus Procurator, et Mandatarius N. N. sufficienti ad hoc mandate instructus, loco et nomine, et quae in animam eiusdem Caroli Spinulae praestitit, supplentes quoscumque defectus, tam iuris quam facti, si qui in praedictis innovaverint, non obstantibus quibuscumque legibus, constitutionibus, consuetudinibus, etiam feudalibus, statutis, decretis, et ordinationibus, in contrarium facientibus, quibus omnibus et singulis pro hac vice dumtaxat auctoritate et scientia praedictis derogamus, et derogatum esse volumus, nostris tamen, et Sacri Imperii, aliorumque iuribus semper salvis. Praeterea ut Caesareae Nostrae benignitatis erga se propentionem