Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/256

234

rertiis ac iuribus suis universis, itidem de dictis castris Ronchi, Burgi furnariorum, et Busalle Clementer investire, ac privilegia a praedecessoribus nostri divis Imperatoribus ac Regibus Augustis, praesertim Maximiliano I, et Ferdinando III maioribus suis concessa, eaque omnia et singula in eis contenta approbare, confirmare atque insuper Imperialis nostrae protectionis, tutelae et Salvaguardiae privilegium ex Caesarea nostra benignitate impertiri, approbare et confirmare dignaremur: Nos sane attendentes ad egregia singularis fidei et devotionis obsequia, quae maiores ac Progenitores dicti Caroli Spinulae a multis retroactis temporibus, nostris Praedecessoribus, Augustae domui nostrae Austriacae praestiterunt et ipse eorum vestigiis laudabiliter insistens etiamnum, sedulo praestat ac deinceps praestiturum confidimus demissis eiusdem praecibus clementer annuendum duxerimus, uti vigore praesentis Nostri Caesarei diplomatis annuimus, ac proinde ex certa nostra scientia, animo bene deliberate, sano, ac maturo accedente consilio, et de Caesareae Nostrae potestatis plenitudine, et omni alio meliori modo, via iure et forma quibus validius, firmius et efficacius fieri potest, ac debet praedicta privilegia antecessorum nostrorum in Sacro Romano Imperio imprimis vero praelibatum illud Maximiliani I.i et Ferdinandi III in omnibus suis sententiis, punctis, clausulis, et articulis, ac si illa omnia quoque hic inserta fuerint, laudavimus, approbavimus et confirmavimus, ac per praesentes, laudamus, approbamus, confirmamus atque eis omnem vim necessariam, et robur impertimur, eundemque Carolum Spinulam de praedicto castro Rochaefortis cum suis Villis Vighi, et Sentrassi in valle supra nominata sitis, et depraedictis Castris, Ronchi, Burgi furnariorum et Busallae cum omnimoda sua jurisdictione, territoriis, ac cum mero et mixto Imperio et Gladii Potestate, pedagiis et Molendinis, et regaliis quibuscumque, quae nobis ac sacro Romano Imperio competunt aut competere possunt, pro ipso, vel successoribus suis quibuscumque qualiter nempe, etiam foeminis tam inter vivos, quam in ultima voluntate in totum vel in parte a nobis et sacro Romano Imperio in Feudum francum,