Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
233 |
DOCUMENTO IX.
Caroli VI. Romanorum Imperatoris, literae, in quibus Carolum Spinulam Marchionem Rochaefortis, Comitemque Ronchi, Castrum Rochaefortis, una eum eius Villis Vighi et Sentrassi in Valle Borbiae, nec non Castra Ronchi, Burgi Fuinariorum ac Busallae in feudum contulit, de ann. 1711 (Dal Lunig).
Carolus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus. Ad perpetuam rei memoriam agnoscimus et notum facimus vigore praesentium universis, quod cum nobis illustris Noster, et Sacri Imperii fidelis dilectus Carolus Spinula, Marchio Rochaefortis, et Comes Ronchi submississime Nobis exponendum curavit, a quondam Imperatore Josepho, fratre et praedecessore nostro colendissimo sacratissimae memoriae sibi super Castro Rochaefortis cum suis Villis Vighi et Sentrassi in Valle Borbiae, Vulgo Valle Borbera, sub dioecesi dertonensi sitis, et super Castro Ronchi, Burgi Fornariorum, et Busallae itidem in agro Ligurum sitis sub januensi Dioecesi tanquam feudis antiquis, nobilibus rectis, iustis, perpetuis, honorificis et francis ab omniservitio praestando, cum omnibus simul pertinentiis adhaerentiis suis, quem admodum id majores et progenitores ipsius eorumque descendentes, atque haeredes a plurimarum inde usque aetatum memoria perpetua serie habuerint, tenuerint, et possederint, investiturae renovationem benigne fuisse concessam, prout ex eiusdem diplomate.
Ac proinde nobis dictus Carolus Spinula humiliter fuerit supplicatus, ut quandoquidem suprema divinitate propria voluntate ad Augustum throni fastigium evecti sumus, ipseque Nos in supremum et directum Dominum, uti fidelem clientem, Beneficiarium, seu Vassallum decet, recognoscere desideret, et Nos ipsum mediante persona legitimi procuratoris et Mandatarii sui N. N. de dictis Castris Rochaefortis cum suis Villis Vighi et Sentrassi pertinentiis et cohe-