Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/238

216

servari mandamus, non obstante quod castra et loca ipsa feudalia existant, et quod absque nostri, vel praedecessorum nostrorum consensu alienarii nequiverint, seu quod acquisitiones per te factae a principio non tenuerint, lege, nec clausula aliqua non obstante, nec causa alia, quae praemissis videretur, vel posse in aliquo refragari; Quibus, omnibus, quae possent quomodolibet obviare, perinde derogari mandamus, ac si singulae, vel singulariter forent expressae, jure imperii semper salvo, nomina vero Castrorum et locorum sunt haec: Castrum et Burgum Serravallis, Castrum et Burgum Arquatae, Castrum et Burgum Stazani, Castrum et Burgum Pastoranae, Castrum et Burgum Castelletti, Castrum el Burgum Sancti Cristophori, Castrum Claremontis, Castrum et Terra Vallis Scriviae, cum villis, curiis, territoriis et pertinentiis ipsorum, Castrum et grangiam Bissi cum sua jurisdictione. In cujus rei testimonium praesentes fieri, et nostrae Majestatis sigillo jussimus communiri. Datas Pisis primo jd. julii anno Domini millesimo tercentesimo decimo tertio, indictione undecima, Regni nostri anno quinto, Imperii vero secundo.

Hic cadit signum tabellionatus. — Ego Damianus de Ortis de Varagine, quondam Dominici, auctoritate Imperiali Notarius, praedictum exemplum supradicti privilegii Imperialis, ut supra, sumptum et exemplatum ab autentico dicti privilegii in pergamena scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, ac diligenter et fideliter auscultavi, una cum infrascriptis Notariis se subscribentibus, et hoc in praesentia et auctoritate infrascripti Domini Judicis, nihil addito, vel diminuto quod mutet sensum, vel variet intellectum, nisi forte sillaba, seu punto extensionis, vel abbreviationis causa, substantia tamen in aliquo non mutata, sed prorsus omni vitio, et suspicione carente, et quia utrumque concordare inveni, ipsum registravi, publicavi et autenticavi, et in hanc publicam formam redegi, signumque meum instrumentorum in testimonium praemissorum apposui consuetum, cui quidem exemplo et registrationi, et omnibus supradictis, Dominus Joannes D. Marci de Tebaldis de Pistorio, legum doctor, Judex, et assessor Domini Potestatis