Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
215 |
et in sinistra pomum rotundum cum cruce, sedentis in cathedra in medio duorum Leonum, et in alia parte dicti sigilli est aquila sculpta, et in pergamena scripti, et cujus quidem Privilegii tenor talis est:
Henricus Septimus Divina favente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, Nobili viro Opicino Spinulo de Luculo, fideli suo dilecto, gratiam suam et omne bonum; Licet munificentiae nostrae gratia cunctis, quos clementiae nostrae regit Majestas, communis debeat esse fidelibus, illos tamen gratiori humanitate complectimur, quos antiquae et novae fidelitatis commendat devotio; et antiqua et nova obsequiorum exhibitio dignos facit. Cum igitur tibi, et illis de domo, ex qua traxisti originem, inter alios Italiae nobiles permissa virtute merita suffragari noscantur, devotis tuis et instantivis supplicationibus annuentes, emptiones, et acquisitiones per te factas, de Castris et locis infrascriptis cum fortalitiis, mero et misto imperio, et omni jurisdictione, territoriis et pertinentiis eorumdem, et si feudalia existant, de Imperialis munificentiae gratia, et ex certa scientia confirmantes ea omnia etiam cum omnibus et supradictis, et regaliis quibuscumque, rectum et gentile feudum tibi pro te, tuisque posteris duxit nostra serenitas concedenda, ac, recepto fidelitatis debito juramento, exinde te pro te tuisque posteris solemniter investimus, mandantes omnibus et singulis Communitatibus, Marchionibus, Comitibus, Castellanis, et quibuscunque nostri Imperii ditioni subjectis, ut te, vel posteros tuos super castris et locis infrascriptis nullam aliquo tempore inferre praesumant molestiam, vel gravamen, quod si secus a quocumque (quod non credimus) attentari contigerit, post indignationem nostram, et mulctam centum librarum auri pro qualibet Communitate, quinquaginta pro quolibet Marchione et Comite, et viginti quinque pro quolibet singulari persona, pro dimidia nostro aerario, pro reliqua tuis, tuaeque posteritatis commodis inferendam, quam hoc ipsum se noverit incurrisse, sicut nostrae Majestatis motus arbitrio debita ulctione praetendunt. Quam nostrae concessionis gratiam valere volumus et tenere, et