Pagina:Monete e medaglie degli Spinola.djvu/180

158

Denique credentes nos nimium in hoc deliquisse, et errore decepti S. Matrem Ecclesiam offendisse, poenitentia ducti considerantes ut idem Presbyter Sylvester aliquod dispendii damnum haberet per eamdem vineam dedimus ei per liberum mansum in Carbonaria quem per commutationem accepimus à Gotofredo, hærede Thomae Staviri. Insupèr concessimus ei horreum tribus annis ...... ac promisit idem Presbyter libere de dicta vinea se redditurum quod minime fecit: sed per ipsummet et suos collegit. Considerantes si quidem praetaxati Presbyteri cor impoenitens, et pro huiuscemodi commisso plagam sibi a Deo, et Sancto Syro illatam, undè per huius nostrae firmitatis exceptionis paginam eamdem vineam per terminos, et fines suos, restauramus et restituimus in eadem sede et Sancta Ecclesia. Unde fuit de subteriori capite via publica, et fossato de alia parte vinea, quam tenet Ido Viccomes ut in Castello de tertia parte via, quae pergit in Castellettum. Insuper concedimus ei omnem declinationem ipsius Ecclesiae antiquitus pertinentem per fines et S. Michaelis ad ritum et sumptum Clericorum, ibidem Deo militantium statuentes Canonico Judicio et Censura, ut nemo Successorum nostrorum aliquo scriptionis titulo ipsam vineam et supradictam declinationem de Ecclesia Sancti Syri usurpare praesumant, sed si quis facere praesumpserit anathemalis marranate vinculo se innodatum esse cognoscat et cum Juda traditore in estremo judicio damnatum, in praesenti quoque saeculo ultionem vindictae accipiens, terra aperiat os suum et absorbeat illum ut Dathan et Abiron, qui viventes descenderunt in infernum quod ut verius a nobis factum credatur hanc manu propria roboravimus. Anno episcopatus nostri septimo, indictione decima regnante D. nostro Ottone Rege, hic in Italia anno primo, incarnationis Domini Nostri Jesu Christi anno noningentesimo quinquagesimo secundo faeliciter.

Theodulphus Dei gratia Genuae Episcopus, in cessionis pagina manu propria subscripsi subscribentes rogavit anathematis vinculum imprecantes fiat fiat fiat. Amen.