Pagina:Monete del Piemonte inedite o rare - supplemento.djvu/62

60

IV.


Investitura del feudo di Montafia, col diritto di batter moneta, concessa da papa Clemente X a Carlo Emanuele Simiana marchese di Pianezza.

(Da copia autentica nella Biblioteca di S. M.)


27 agosto 1672


CLEMENS P. P. X.

Ad perpetuam rei memoriam.


Romanus Pontifex altissimi Regum Regis, et dominantium Domini in terris uices gerens, inter grauissimas curae quibus assidue premitur, hanc quoque sollicitudinem peculiari studio suscipere consueuit, ut uiri generis nobilitate et mentis prestantes congruis eorum uirtuti gratiarum atque privilegiorum muneribus, ac honorum et titulorum prorogati vis ex sua et apostolicae sedis benignitate decorentur, quo et ipsi hoc beneficio deuincti in deuotione et fide erga sedem eandem constantius persistant, et eorum exemplo alij ad similia promerenda stimulentor. Alias siquidem fel. ree. Alexandro PP. VII. praedecessori nostro pro parte dilecti filij Caroli Emanuelis Philiberti Hyacinthi de Simiana marchionis Planitiarum Taurinensis seu alterius dioecesis exposito, (si espone come fu autorizzata la vendita del feudo, e quale titolo ad esso aggiunto e sotto quali patti) aliter nec alio modo de quo expresse protestatus fuit et protestatur, ita ut dieta approbatione et acceptatione non sequutis praesens consensus habeatur pro nullo inualido ac si nunquam prestitus fuerit et sponte et omni et sine ullo etiam minimo praeiudicio iurium quorumcumque mensae archiepiscopalis Taurini, et expressorum in praedicto chirographo et non aliter et de quo pariter et nomine praedicti ill.mi et reu.mi domini archiepiscopi iuxta uires facultatis sibi desuper attributae consensit, suumque consensum pariter, et assensum necessarium, et opportunum dedit, et praestitit, ac dat, et praestat ad fauorem exc.mi domini don Caroli de Simiana marchionis Libanti licet absentis et ita ut idem exc.mus D. marchio absque alio recorsu ad praedictum ilj.mum et reu. dominum archiepiscopum eiusque successores in dicto archiepiscopatu libere, et recta uia recursum habeat ad sanctissimum D. N. Clementem Papam X eiusque S. Sedem apostolicam ad impetrandam inuestituram et iurisditionem marchionatus Montatiae, illaque obtenta uti subditus dictae S. Sedis apostolicae solitum iuramentum fidelitatis prestare possit et ualeal cum onere tamen soluendi singulis annis dictae mensae archiepiscopali Taurini ducatos duodecim auri iuxta formam precitati chirographi ad cuius limitis, et non alias praedictum consensum ut supra idem Dominus dare et praestare uoluit, et intendit, illumque sic datum et praestitum nomine praedicti ill.mi D. constituentis promisit habere ratum, gratum, et firmum, benigno ualide, rctde . . . . . Insuper Carolo Emanueli Philiberto, eiusque successoribus praefatis,