Pagina:Mirandola - Descrizione dell'isola della Mirandola.pdf/13


13

Ni sint quæ quondam Lesbi descripsit alumnus
Mespila quis apii fissa dedit folia,
Seu quod descripsit miles Aegyptius olim
In medica egregius arte Dioscorides.
Mox Mauri atque Arabes vocem vertere pelasgam
In zarurum quod nunc punica lingua sonat.
Huic tricolor facies pomo, nunc purpura vestit
Nunc tenuis candor, cerea nunc species,
Nec sapor immistus: sentis certare palato
Mellito austerum dulciculumque acido.
Ossea visceribus concludit semina: dices
Mespila, sed capiti nulla corona suo.
Nec ferruginea tabescit veste, nec ipsi est
Connatus turbo prominuli calicis.
Quin etiam mirum tumefacta per æquora nobis
Cypria jam tradit azariola Paphos:
Et quas undanti plantas dominata profundo
Athlatis Genua e vertice deposuit,
Atque ab arangea convulsas valle micantes
Aethiopum stirpes transtulit in patriam.
Non facile huc vectas glacialia transiga misit
Dorso mulorum mercigero impositas.
Cedant Alcynoi regis pomaria, cedant
Illa quibus fertur pervigilasse draco.
Nam facta hæc, illa ad plausus conficta, nec ullis
Arboribus vectis inclyta sed patriis.
Undique nos vasto e pelago, atque e montibus atque
E campis, silvis, fluminibus, lacubus,
Nativa plantas jam cum tellure revulsas
Insulæ in eximiis contulimus gremiis
Quæ nunquam furi non sunt impervia, namque
Ingentes fossæ præpediunt aditus.