Pagina:Memorie storiche della città e del territorio di Trento.djvu/47


e del territorio di trento. 29

aliquod malum vel damnum fecissent D. Comiti, et id quod fecerunt dicti Burgenses, fecerunt in defensione rebus et personis eorum .... et quod ipse D. Comes fregit trevvam et pacem, que facta fuit inter eum, et Dominum Episcopum Tridentinum.» Ciò diede motivo ad un’altra sentenza, che l’Imperatore Rodolfo pronunziò nel mese di Novembre dello stesso anno 1277 del seguente tenore: «Rudolphus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Universis Imperii Romani Fidelibus presentes Litteras inspecturis gratiam nostram et omne bonum. Super causa vel causis sive questionibus, que inter Venerabilem Fratrem Henricum Episcopum Tridentinum Principem nostrum dilectum ex una, et Spectabilem Virum Meinhardum Comitem Tyrolis ex parte altera vertebanter, in Nos utrinque tanquam in Arbitrum, Arbitratorem, et amicabilem Compositorem extitit Compromissum .... Nos autem finem litibus et odiose materie questionibus imponere cupientes in Nos hujusmodi recipientes Compromissum statuimus, ut uterque tam Episcopus, quam Comes, pacem et concordiam, quam inter eos novissime apud Ulmam ordinavimus, in singulis suis articulis inviolabiliter debeant observare .... Item omnia damna, que post tempus premisse pacis apud Ulmam a Nobis statute sunt alteri ab altero irrogata, similiter corrigi volumus, et etiam emendari,