Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/784

Oppido Cliterniano quondam situm erat, Monachorum Ordinis S. Benedicti Institutum professus, majori in dies sanctimonia praestitit. Sacerdotio deinde auctus, assidua. S. Evangelii praedictione, et operartione virtutum saluti proximorum valde profuit. Sanctitatem Servi fui etiam miraculis Dominus illustravit. Deorum cumulatus meritis, et aetate maturus sub initium undecimi saeculi sexto Nonas Maii, migravit in Coelum. Verum, quia non multo post ipsìus obitum Monasterium propter graves molestias, et mala plurima assiduorum bellorum fuit a Monachis derelictlum, et ob Terraemotuum frequentium magnitudinem, cum Ecclesia corruit, ejus Sacrum Corpus sub quodam Altare diu latuit. Quod divinitus detectum, in sacram AEdern S. Maria in Pensulis Oppidi S. Martini, Diocesis Larinatum tertio decimo Christi saeculo translatum, ubi miraculis clarum a Larinatibus perinde, ac exteris Populis religiose cultum fuit, tum etiam annuo die sesto, Officio Ecclesiastico, ac pia celebritate decoratum. Sed fatiscente ob vetustatem eadem Ecclesia, simulque humore squallente crypta, ubi Sacrum Corpus servabatur, ut decentiori ipsius curae consuleretur, Johannes Andreas Larinensis Episcopus Anno currentis saeculi vigesimo septimo, die undecima mensis Novembris disjocto veteri tumulo, Urnam marmoream cum antiqua Inscriptione detexit. Inde die sequenti, adstantibus Clero, et Magistratu illud eductum in Sacrario temporanea custodia decenter depofuit. Postea quum creditum sìbi Populum e Ritu Sacro ad sacram functionem sanste peragendam comparasset publica, et solemni supplicatio ne praemissa e Talamo decentissime ornato Corpus S. Leonis acceptum sexto Idus Maii Anni sequentis pompa longe celeberrima in Ecclesiam S. Petri Apostoli, quae nunc Oppidi S. Martini insignis Collegiata est, transtulit, et sub Altari Maximo collocavit, praesentibus AlphonSo Triventino, et Petro Abundio Guardiensi Episcopis, ibique ad praesens confluentium Populorum veneratione colitur.