Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/587

486 MEM. STOR. CIV. ED ECCL.

et granis, praefatique homines dicti Casalis Tunniculi in unciis tribus, tarenis quinque, et granis per Curiam nostram taxantur de quantitatibus hujufmodi generalium collectarum, in quibus dicta Castra Petre Montii Corbini, et S. Marci alleviata, taliter extiterunt, uncia una solvenda ex tunc in antea ipsi nostrae Curiae per quodlibet dictorum Castri, et Casalis, ac homines eorumdem. Verum sunt in expositione subjungatur praefata Castra Petre Corbini, et S. Marci successu temporis ad flatum pinguioris fortunae pervenientia adaucta sunt, et foculanorum numero, et incolas facult at ibus excreverunt, quod onus antique, et pristine taxationis eorum resumere possunt, et commode supportare. Sicque pro ipsorum Abbatis, et Conventus parte fuit Majestati nostrae humiliter supplicatum, ut cum dicta Castrum, et Casale propter fremitum guerrarum, et discursus hostium invadentìum Regnum nostrum destructa sfint, et qnasi ab omnibus Incolis derelicta adeo quod in dicto Castro Montiscalvi, quod alias habebat, sicut praedicitnr, ultra homines ducentos quinquaginta, non sunt nisi homines quindecim, et in dìcto Casali, quod habere consuevit ultra homines centum quadraginta non sunt, nisi homines quinque pauperes, et egenos, qui propter paupertatem ipsorum ne dum dictam quantitatem antiquam, immo dictam adjunctionem nequeunt nostrae Curiae exhibere prius cogentur deferere eorum proprium incolatum, fubvenire eis circa, allevationem, et remotionem premissì supradicti gravamus, de opportuno, congruoque remedio suadente justicia dignaremur. Cum igìtur secundum formam nostrae Cauriae super hujusmodi allevationibus editam, et manantium suis juribus de ipsa Curia provide sanum sensum, et seriem literarum alleviata terra, seu locus et usque dumtaxat suae sic alleviationes effectu, et gratia gavisurus quousque duraverit depressio conditio status ejus, ne contingat in ipsis contributionibus pu blicis alterum alterius minus debito mole premii. Volumus et fidelitati vestrae tenore presentium mandamus, quatenus tu presens, vel primo future Justitiarie receptis presentibus, ac vocatis coram te Sindicis dictorum Castrorum a quibus, alleviata extitit quantitas supradicta, ac qui vocandi proptera fuerunt, et anditis, formaque praedicta circa id diligenter attenta, et servata teneantur, ac de praemissis debita, quod convenit fide suprascripta, si rem inveneris ita esse per scriptas quantitates supradictas prefatis hominibus Castri Montiscalvi, et Casalis Tunniculi, ut prefertur demere illis, et quibuslibet eorumdem, ipsasque me moratis Castris Petre Montis Corvini, et S. Marci, et hominibus ipsorum l’ed ducere, et super imponere, prout rationabile fuerit, presentium authoritate procures . Et deinde tam tu ipse presens, quam vos alii successive futuri Justitiarii officinorum vestrorum temporibus, quantitates praemissas exigentes integre a praefatis hominibus dictorum Castrorum Petre Montis Corvini, et S. Marci per Curiae nostrae partem una cum alla fiscali penitentia debita per eos ipsì nostrae Curiae seu debenda praefati homines dictorum Castri Montiscalvi, et Casalis Tunniculi, vel alios ipsorum, aut alium universaliter, aut singulariter nullatenus propte rea molestetis. Ceneralis taxationis cedula missa, vel mittenda de curia non obstante. Tu vero memorate praesens, vel primo futura justitiae statim significare studeas Magistis Rationalibus magna nostrae Curiae Neapoli residentibus demptionem, reductionem, superimpositionemque praemissas, quas feceris, et totum