Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/576


LIB IV. CAP. X. 475

quam non vendìderant, et pheodum, quod dimiserant recipere debent. Si vero abs consensu, et sine licentia Dñi sui Castrum exiverit totum, quod ibidem reliquerit Dñus ejus percipiet. Et nullo tempore et reddere debebit. Item si quii alias habitaverit, et in Castro Montiscalvi quodlibet tenimentum tenuerit si quid Monasterio nostro, vel cuilibet Montiscalvi foris fecerit in eodem Castro ad faciendam justitiam venire debet. Item nemo Montiscalvi judicium ferre fervidi, et aque callide, vel pugnam facere debet. Item Monasterium nostrum consilio bonorum hominum Montiscalvi aliquem eorum, quem ipsi invenerint ipsius Castri baiulum suum constituet, qui pro voluntate sua de baiulatione serviet quantum voluerit. Deinde prelato Monasterii baiulationem rinuncia bit. Et nullam rationem baiulationis reddere tenebitur Ita tamen ut si quid idem baiulus de rebus fuis pro servitio Monasteri infiduciaverit, vel quodlibet debitum debuerit. Monasterium ipsius pignus recolligat veritate cognita debitumque persolvat. Preterea homines Montiscalvi adjutorium moderatum Monasterio nostro S. Helene dare debent quotiescumque Dñus Rex Monasterio nostro petierit secundum tenorem privilegii nostri Monasterii. Et si Monasterium nostrum Olivetum yscle, et S. Egidii aliis ad colligendum dare voluerit tantum hominibus Montiscalvi ad colligendum dare debebit eo pacto, quo cum aliis convenir i posset.

Quos omnes usus et mores superius distinctos, et denotatos immo, et alias qui in presenti pagina non sunt scripti, et usque modo mediante molestia, usi non potuistis. Vobis hominibus Montiscalvi fidelibus nostris, et vestris posteris redimus, restituimus, et per presens scriptum confirmamus, ut de hinc in antea eos perpetim habeatis, et obtineatis eisque quotiens expedierit utamini sine fraude, absque ulla nostri, vel successorum nostrorum contrarietate. Ut autem hujus nostre restitutionis factum firmum sit, et illibatum, et breve hoc maneat invialatum a nobis nostrisque posteris, seu quolibet altero nullatenus amodo sit removendum. Nos cum universa Congregatione nostri Monasterii S. Helene hoc ratum, et firmum habere juravimus, et vobis hominibus Montiscalvi jurare precepimus. Deinde omnibus eum infringere volentibus talem penam imponimus quatenus quicunque eum irrumpere, cassare, ac quolibet modo evacuare presumpserit nisi resipuerit excommunicationis laqueo innodetur. Et cum Juda traditore penis infernalibus excrucietur. Factum vero hujus nostre restitutionis et scripto destructionis inviolabile semper permaneat. Quod igitur Breve te Robertum publicum. Civitatis Notarium scribere rogavimus. Actum in Civitate mense, et die insuper annis cum Indictione suprascriptis feliciter.

Ego Jordanm Abbas Sancta Helene manu propria hoc confirmo.
Ego Berardus Monachus, et Prepositus interfui, et testis sum.
Signum manus Roberti Faramonis Judicis Dragonaren testis.
Signum manus Crescentii Dragonaren testis.
Signum manus }udicis Roberti Montiscalvi testis.

19. Questa Carta sta scritta con latino barbaro di que’ tempi, non può negarsi però, che abbia il suo pregio, tantocche se mai volessimo illustrarla minutamente, ci potressimo stendere molto, ma non volendo allontanarci dal nostro Istituto, che ci abbiamo prefisso di ristringere queste nostre Memorie, per quanto sia possi-