Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/574


LIB IV. CAP. X. 473

trium dierum placìtandi habebunt. Infuper redditum destrenorum, et Ronzinorum scilicet pro destreno. Bom octo. et pro Ronzino Bom quatuor a Monasterio habere debet. Ita tamen ut Ronzinum equitet, et cum eo quicquid voluerit faciat. Cum destreno vero non arabit, nec molere debebit. Set cum eo tantum suum ordeum triturabit, et cum equitabit in servitium Monasterii, et quotiens expedient more militari, et decet, et convenit. Pretera milites, et militari leges viventes redditum armorum habere debent, et nullum adjutorium dantes quotiescumque eis injunctum fuerit precepto Monasterii cum armis, et equis, quos habuerint in servitium Regium, et Monasterii ire debent. Insuper de omnibus quae vendent, et ement placzam habebunt, ac si contingerit aliquem eorum porcum alterius in dampnum occidere non inde Curie subjacebit.

lllorum vero bominum talis est usus. Quod. unusquisque illorum duabus vicibus in anno precepto Monasterii Nuncius ibit, et ad correndum Monasterii adeo longe ut uno die ire, et redire valeat excepto tantum si quis eorum filium habuerit, qui filius vivente Patre de hujusmodi servitio vexari non debet. Similiter, et excepto si contingerit duos fratres carnales pheudum unum habere quorum major predictum servitium faciet. Ac nulla Vidua Nuntìum mittere, aut operam dare debebit: Preterea si aliquem eorum contingerit porcum alterius in dampnum occidere sine offensa Monafterii eum proprio Dño reddere poterit si voluerit sin autem eum habebit, et quarterum unum ipsius porci Monasterio tribuet.

Deinde generalis usus omnium hominum Castri Montiscalvi talis est. Quod quicumque illorum filium suum Clericum facere voluerit Monasterium eum ordinare faciet similiter, et quicumque illorum se militem facere voluerit a Monasterio impetrata licentia se militem facere poterit. Preterea Castrum Montiscalvi tanto gaudet privilegio quod si quis maleficus extraneus confugium fecerit adversus iddem Castrum postquam adeo appropinquatus quod hos fines intraverit scilicet stratam. puteum. bivium secus vineam Dompni Petri collem Johannis. Et fontanellam sine judicio nullatenus capi debet. Similiter, et nemo habitator Montiscalvi capi debet antequam judicetur. Ac si forte judicatus fuerit capi non debet si Fidejussorem dare poterit praeter in gravioribus culpis de quibus corporaliter judicatur. In super nihil in eodem Castro sine judicio capi debet. Nec alicui ipsius Castri de lecto seu hospitio vis aliqua debet inferri. Preterea nemo ipsius Castri recommendatum suum alicui dare poterit nisi fratri carnali. Quìa eo moriente Monasterio deveniet.

Item si aliquiì Montis Calvi aliquem extraneum in suum dominium conduxerit de ipso recommendato Monasterio annuatim operam unam ad arandum, et unam ad metendum, et decimas, et placzas habebit. Item quicumque Montiscalvi recommendatum conduxerit, et ei casalinum unum et ortum unum, et petram Terre unam non dederit non in sui dominio permanebit set Monasterium eum in suum dominium recipiet. Et si quis recommandatus sanguinem fuderit, et Dño suo proclamatio facta fuerit medietatem compositionis Monasterium consequetur. Preterea quicumque Montiscalvi tenimentum suum ad laborandum dare voluerit habitatori ipsius Castri, per solum modo Terratico ad laborandum tribuet. Et si cui det ad