Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/492


LIB IV. CAP. V. 391

etiam quibuscumque emolumentis ex eorumdem jurium exercitio provenientibus.

Neutri tamen ex propositis conditionibus assentiri voluit a defenfor Promotoris Fiscalis, quocirca praelaudatus Eminentissimus Protector lucubratissimam exaravit relationem, in qua praemittens, quod radix, feu initium adeo gravium controversiarum inter Episcopum Larinen. et Canonicos Lateranenses inde provenit, quod iidem Canonici, seu illorum Abbas ante actis temporibus deputarunt modo unum, modo alterum Sacerdotem in Ecclesia S. Agathae, qui sub denominatione OEconomi, et in figura Parochi Sacramenta. Incoltis S. Agathae administrabat, unde Episcopus tamquam Parochialem praedictam Ecclesiam visitare intendebat: quapropter si EE. VV. annuendo votis Episcopi assertam Parochialitatem in Ecclesia S. Agatha redintegrarent, idem esset, ac perpetuare easdem lites, & discordias, quinimo novas in dies suscitare contentiones, vel cum ipso Episcopo, vel cum Archipresbyteris Serra Capriolae, qui ex ejusdem Episcopi informationibus in eadem Sacra Congregatione distributis recogniti sunt veri Parochi S. Agathae et propterea non ferrent, quod Canonici se immiscerent in exercitio cura animarum, et Parochialis Jurisdictionis: Suam in haec verba aperuit sententiam: Quamobrem rationi congruere admodum censerem si EE. VV. postremum temperamentum ad me propositum partibus praecipue injungerent. Tali tamen pacto non solum removebuntur quaecumque dissidia, sed quod plus est, Animarum quoque saluti consulerent sine ullo praejudicio, aut laesione jurium Parochialium Archipresbyterorum Serra Capriolae, et sine ulla utilitate, imo cum solo incommodo, et dispendio Canonicorum, qui ulterius in Casibus supra expressis praestare tenebuntur non solum utensilia sacra, sed etiam luminaria necessaria.

Rationum momenta, ob quae Eminentia Sua in mox recensitam descendit fententiam sunt. Primo, quod removetur quodcumque periculum, quod Casalis S. Agathae decedat sine Sacramentis, et sine assistentia Sacerdotum eo ipso quod in casibus repentinis occurrere potest Sacerdos ipsius Casalis. Secundo, quod nullum infertnr praejudicium Parochis, quibus ornnia reservantur emolumenta, & exercitium cujuscumque juris Parochialis. Tertio, quod cessat quicumque discursus odiosae dismembrationis Parochiae, seu deputationis Vicarii in nova Parocbia erigenda, quoties Incola S. Agathae possunt in casibus repentinis recipere Sacramenta ab illo Sacerdote, qui residet in eodem loco. Quarto, submovetur maxima, illa diffìcultas quaerendi, in quo loco, et in cujus expensis erigi, et construi debeat nova Ecclesia Parochialis. Quinto, pariformiter tollitur occasio disputandi, a quibus, et in qua quantitate assignari debeat congrua novo Parocho, et an ad onus hujusmodi teneantur ipsi Parochi Serrae Capriolae ratione dismembrationis, sive etiam ipsi Incolae S. Agathae, non obstante eorum extrema paupertate. Et sexto, tandem tolluntur omnia jurgia inter Curiam Episcopalem, et Monasterium, dum sublatum hoc pacto remanet quodcumque jus visitandi Ecclesiam Canonicorum Lateranensium cum tali casu, Sacramentalia, et Sacramenta in Ecclesia S. Agathae non retineantur ad titulum Parochia, sed tamen pro usu Canonicorum ibidem commorantium, eorumque familiarium, quo in themate cum retentio Sacramentorum non indicat Parochialitatem, nec exercitium Curae Animarum non subjiceretur Ecclesiasticae Visitationi Episcopi, ac per consequens non gravabitur