Comata quondam in silva
dormientem Amorem deprehendi;
et subito quidem adventans
nec sentientem vinxi
roseis vinculis.
puer vero ut experrectus est,
vincula fregit, aitque:
ast non ita sane abires
tu, si te ego vincirem.
Lunam canere lubet.
Te, Luna, canemus
excelsam, os argenteam.
Tu enim coelum habens,
quietae noctis imperium
nigrorumque somniorum tenes.
Te et sidera honorant
coelum collustrantem.
Tu candidum agitas currum
ac nitidos equos
Ode I, verso 8. Lego: ῾ἀλλ’ οὐχ ὣς ἂν ἀπέλθοις.
Ode II, verso 1. Legendum, quod constet metri ratio: ὑμνέειν.