Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
FRANCISCUS JACQ UIER 57. Jacquier, Met. 11, s. 11, c. 1, a. 1, 218 (Ente Supremo, § 2ó): Quia vero res utcunque multas imaginari possumus, et ab illa- rum determinationibus abstrahere; hinc nascitur idea spatii infini¬ ti, immutahilis, immobilis, quod quidem spatium omnino est imagina- rium. 58. Jacquier, Met. 11, s. 11, c. 1, a. 1, 219 (Ente Supremo, § 23): Quod ultimam partem spectat, eam negare, ac refellere pos- sem. Verum cum ea a Philosophis illibatae, minimaeque su- spectae fidei propugnetur; alia mihi ineunda est via, et in quali- bet philosophica hypothesi totum manere demonstrationis ro- bur, facile ostendam. Itaque dum in prima demonstratione aseitatis notionem adhibuimus, per ens a se intelligimus ens omnino indipendens, quod continet rationem non solum suae existentiae, sed etiam totius mundi hujus aspectabilis. Porro ra¬ tio illa tribui non potest spatio quantumvis infinito, et aeterno. Hujus opinionis spectatores spatio intelligentiam nullam, vim nullam tribuunt, nec tribuere possunt. Spatium considerant velut substantiam merepassi- vam. 59. Jacquier, Met. 11, s. 11, c. 11 a. 11, 221 (Provvidenza, § ó): Deus semetipsum, et omnia, quae ipsi insunt, distinctissime, et unico actu, seu simul cognoscit. Nam anima humana semetipsam cogno- scit, et haec sui ipsius cognitio est perfectio, quae animae hu- manae vere inest; sed Deo tribuendae sunt perfectiones, quae insunt animae nostrae, et quidem in gradu absolute summo; ergo cognitio sui ipsius Deo tribuenda est in gradu absolute summo, adeoque sine ulla imperfectione. Porro experimur in nobis, animae nostrae cognitionem in eo impeifectam esse, quod omnia, quae animae insunt, quaeque in eadem contingunt, nec dare distinguere, nec simul cognoscere valeamus; necesse est igitur, ut Deus, in quo nulla dari potest imperfectio, semetipsum et omnia, quae ipsi insunt, di¬ stinctissime, atcque simul cognoscat. 411